Passage
Terence, Heautontimorumenos 4.5
lat terence phi002 perseus lat2
(CHREMES. SYRUS.) CHREMES Ita me Di amabunt ut nunc Menedemi vicem Miseret me tantum devenisse ad eum mali. Hancine mulierem alere cum illa familia? Etsi scio hosce aliquot dies non sentiet; Ita magno desiderio fuit ei filius: Verum ubi videbit tantos sibi sumtus domi Quotidiano fieri, nec fieri modum, Optabit rursum ut abeat ab se filius. Syrum optime eccum! SYRUS Cesso hunc adoriri? CHREMES Syre. SYRUS Hem. CHREMES Quid est? SYRUS Te mihi ipsum iam dudum optabam dari. CHREMES Videre egisse iam nescio quid cum sene. SYRUS De illo quod dudum? dictum ac factum reddidi. CHREMES Bonane fide? SYRUS Bona hercle. CHREMES Non possum pati Quin tibi caput demulceam. Accede huc, Syre: Faciam boni tibi aliquid pro ista re, ac libens. SYRUS At si scias, quam scite in mentem venerit. CHREMES Vah, gloriare evenisse ex sententia? SYRUS Non hercle vero : verum dico. CHREMES Dic, quid est? SYRUS Tui Clitiphonis esse amicam hanc Bacchidem Menedemo dixit Clinia; et ea gratia Secum adduxisse, ne tu id persentisceres. CHREMES Probe. SYRUS Dic sodes. CHREMES Nimium, inquam. SYRUS Immo sic satis. Sed porro ausculta quod superest fallaciae. Sese ipse dicet tuam vidisse filiam; Eius sibi complacitam formam, postquam aspexerit; Hanc cupere uxorem. CHREMES Modone quae inventa est? SYRUS Eam. Et quidem iubebit posci. CHREMES Quamobrem istuc, Syre? Nam prorsum nihil intelligo. SYRUS Hui! tardus es. CHREMES Fortasse. SYRUS Argentum dabitur ei ad nuptias, Aurum, atque vestem, qui,—tenesne? CHREMES Comparet? SYRUS Id ipsum. CHREMES At ego illi neque do, neque despondeo. SYRUS Non? quamobrem? CHREMES Quamobrem? me rogas? Homini fugitivo dabo? SYRUS Non ego dicebam in perpetuum illam illi ut dares; Verum ut simulares. CHREMES Non mea est simulatio. Ita tu istaec tua misceto ne me admisceas. Ego cui daturus non sum ut ei despondeam? SYRUS Credebam. CHREMES Minime. SYRUS Scite poterat fieri. Et ego hoc, quia dudum tu tantopere iusseras, Eo coepi. CHREMES Credo. SYRUS Caeterum equidem istuc, Chreme, Aequi bonique facio. CHREMES Atqui cummaxime Volo te dare operam ut fiat, verum alia via. SYRUS Fiat: quaeratur aliud: sed illud quod tibi Dixi de argento, quod ista debet Bacchidi, Id nunc reddendum est illi: neque tu scilicet Eo nunc confugies: Quid mea? num datum mihi est? Num iussi? num illa oppignerare filiam Meam, me invito, potuit? Verum illud, Chreme, Dicunt, Ius summum saepe summa malitia est. CHREMES Haud faciam. SYRUS Immo aliis si licet, tibi non licet. Omnes te in lauta et bene acta parte putant. CHREMES Quin egomet iam ad eam deferam. SYRUS Immo filium Iube potius. CHREMES Quamobrem? SYRUS Quia enim in hunc suspicio est Translata amoris. CHREMES Quid tum? SYRUS Quia videbitur Magis verisimile id esse, quum hic illi dabit: Simul et conficiam facilius ego, quod volo. Ipse adeo adest: abi, effer argentum. CHREMES Effero. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable