LOGOI

Passage

Terence, Heautontimorumenos 4.7

lat terence phi002 perseus lat2

(CHREMES. CLITIPHO. SYRUS.) CHREMES Ubi Clitipho nunc est? SYRUS Eccum me, inque. CLITIPHO Eccum hic tibi. CHREMES Quid rei esset dixti huic? SYRUS Dixi pleraque omnia. CHREMES Cape hoc argentum ac defer. SYRUS Hei, quid stas? lapis? Quin accipis? CLITIPHO Cedo sane. SYRUS Sequere hac me ocius. Tu hic nos dum eximus interea opperibere; Nam nihil est illic quod moremur diutius. CHREMES Minas quidem iam decem habet a me filia, Quas pro alimentis esse nunc duco datas: Hasce ornamentis consequentur alterae. Porro haec talenta dotis adposcent duo. Quam multa iniusta ac prava fiunt moribus! Mihi nunc, relictis rebus, inveniendus est Aliquis labore inventa mea cui dem bona.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable