Passage
Terence, Heautontimorumenos 5.1
lat terence phi002 perseus lat2
(MENEDEMUS. CHREMES.) MENEDEMUS Ego me non tam astutum, neque ita perspicacem esse certo scio: Sed hic adiutor meus et monitor et praemonstrator Chremes Hoc mihi praestat. In me quidvis harum rerum convenit Quae sunt dicta in stultum; caudex, stipes, asinus, plumbeus: In illum nihil potest; nam exsuperat eius stultitia haec omnia. CHREMES Ohe, iam desine Deos, uxor, gratulando obtundere, Tuam esse inventam gnatam; nisi illos ex tuo ingenio iudicas, Ut nihil credas intelligere nisi idem dictum sit centies. Sed interim, quid illic iam dudum gnatus cessat cum Syro? MENEDEMUS Quos ais homines, Chreme, cessare? CHREMES Ehem, Menedeme, advenis? Dic mihi, Cliniae quae dixi nuntiastine? MENEDEMUS Omnia. CHREMES Quid ait? MENEDEMUS Gaudere adeo coepit quasi qui cupiunt nuptias. CHREMES Ha ha he! MENEDEMUS Quid risisti? CHREMES Servi venere in mentem Syri Calliditates. MENEDEMUS Itane? CHREMES Vultus quoque hominum fingit scelus. MENEDEMUS Gnatus quod se adsimulat laetum, id dicis? CHREMES Id. MENEDEMUS Idem istuc mihi Venit in mentem. CHREMES Veterator! MENEDEMUS Magis, si magis noris, putes Ita rem esse. CHREMES Ain tu? MENEDEMUS Quin tu ausculta. CHREMES Mane. Hoc prius scire expeto, Quid perdideris. Nam ubi desponsam nuntiasti filio, Continuo iniecisse verba tibi Dromonem scilicet, Sponsae vestem, aurum, atque ancillas opus esse, argentum ut dares. MENEDEMUS Non. CHREMES Quid? non? MENEDEMUS Non, inquam. CHREMES Neque ipse gnatus? MENEDEMUS Nihil prorsus, Chreme: Magis unum etiam instare ut hodie conficerentur nuptiae. CHREMES Mira narras. Quid Syrus meus? ne is quidem quicquam? MENEDEMUS Nihil. CHREMES Quamobrem nescio. MENEDEMUS Equidem miror, qui alia tam plane scias. Sed ille tuum quoque Syrus idem mire finxit filium, Ut ne paululum quidem subolat, esse amicam hanc Cliniae. CHREMES Quid ais? MENEDEMUS Mitto iam osculari atque amplexari: id nihil puto. CHREMES Quid est, quod amplius simuletur? MENEDEMUS Vah! CHREMES Quid est? MENEDEMUS Audi modo: Est mihi ultimis conclave in aedibus quoddam retro: Huc est intro latus lectus; vestimentis stratus est. CHREMES Quid postquam hoc est factum? MENEDEMUS Dictum factum, huc abiit Clitipho. CHREMES Solus? MENEDEMUS Solus. CHREMES Timeo. MENEDEMUS Bacchis consecuta est ilico. CHREMES Sola? MENEDEMUS Sola. CHREMES Perii. MENEDEMUS Ubi abiere intro, operuere ostium. CHREMES Hem, Clinia haec fieri videbat? MENEDEMUS Quidni? mecum una simul. CHREMES Fili est amica Bacchis, Menedeme. Occidi. MENEDEMUS Quamobrem? CHREMES Decem dierum vix mihi est familia. MENEDEMUS Quid? istuc times quod ille operam amico dat suo? CHREMES Immo quod amicae. MENEDEMUS Si dat. CHREMES An dubium id tibi est? Quemquamne animo tam communi esse, aut leni putas, Qui se vidente amicam patiatur suam?— MENEDEMUS Quidni? quo verba facilius dentur mihi. CHREMES Derides merito. Mihi nunc ego succenseo. Quot res dedere ubi possem persentiscere, Nisi essem lapis? Quae vidi! Vae misero mihi. At nae illud haud inultum, si vivo, ferent: Nam iam- MENEDEMUS Non tu te cohibes? non te respicis? Non tibi ego exempli satis sum? CHREMES Prae iracundia, Menedeme, non sum apud me. MENEDEMUS Tene istuc loqui? Nonne id flagitium est, te aliis consilium dare, Foris sapere, tibi non posse auxiliarier? CHREMES Quid faciam? MENEDEMUS Id quod me fecisse aiebas parum. Fac te patrem esse sentiat; fac ut audeat Tibi credere omnia, abs te petere et poscere; Ne quam aliam quaerat copiam, ac te deserat. CHREMES Immo abeat multo malo quovis gentium, Quam hic per flagitium ad inopiam redigat patrem: Nam, si illi pergo suppeditare sumtibus, Menedeme, mihi illaec vero ad rastros res redit. MENEDEMUS Quot incommoditates in hac re accipies, nisi caves? Difficilem ostendes te esse, et ignosces tamen Post; et id ingratum. CHREMES Ah, nescis quam doleam. MENEDEMUS Ut libet. Quid hoc quod volo, ut illa nubat nostro? nisi quid est Quod mavis. CHREMES Immo et gener et affines placent. MENEDEMUS Quid dotis dicam te dixisse filio? Quid obticuisti? CHREMES Dotis? MENEDEMUS Ita dico. CHREMES Ah! MENEDEMUS Chreme, Ne quid vereare si minus: nihil nos dos movet. CHREMES Duo talenta pro re nostra ego esse decrevi satis. Sed ita dictu opus est, si me vis salvum esse, rem, et filium, Me mea omnia bona doti dixisse illi. MENEDEMUS Quam rem agis? CHREMES Id mirari te simulato, et illum hoc rogitato simul, Quamobrem id faciam. MENEDEMUS Quin ego vero quamobrem id facias nescio. CHREMES Egone? ut eius animum, qui nunc luxuria et lascivia Diffluit, retundam, redigam ut quo se vertat nesciat. MENEDEMUS Quid agis? CHREMES Mitte; sine me in hac re gerere mihi morem. MENEDEMUS Sino. Itane vis? CHREMES Ita. MENEDEMUS Fiat. CHREMES Age iam uxorem ut arcessat paret. Hic ita ut liberos est aequum dictis confutabitur. Sed Syrum. MENEDEMUS Quid eum? CHREMES Egone? si vivo, adeo exornatum dabo, Adeo depexum, ut dum vivat meminerit semper mei; Qui sibi me pro ridiculo ac delectamento putat. Non, ita me Di ament, auderet haec facere viduae mulieri, Quae in me fecit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable