LOGOI

Passage

Terence, Heautontimorumenos 5.2

lat terence phi002 perseus lat2

(CLITIPHO. MENEDEMUS. CHREMES. SYRUS.) CLITIPHO Itane tandem quaeso, Menedeme, ut pater Tam in brevi spatio omnem de me eiecerit animum patris? Quodnam ob facinus? quid ego tantum sceleris admisi miser? Vulgo faciunt. MENEDEMUS Scio tibi esse hoc gravius multo ac durius, Cui fit; verum ego haud minus aegre patior. Id qui nescio, Nec rationem capio, nisi quod tibi bene ex animo volo. CLITIPHO Hic patrem adstare aibas? MENEDEMUS Eccum. CHREMES Quid me incusas, Clitipho? Quicquid ego huius feci, tibi prospexi et stultitiae tuae. Ubi te vidi animo esse omisso, et suavia in praesentia Quae essent prima habere, neque consulere in longitudinem, Cepi rationem ut neque egeres, neque ut haec posses perdere. Ubi cui decuit primo tibi non licuit per te mihi dare, Abii ad proximos qui erant tibi; eis commisi et credidi: Ibi tuae stultitiae semper erit praesidium, Clitipho; Victus, vestitus, quo in tectum te receptes. CLITIPHO Hei mihi ! CHREMES Satius est quam te ipso herede haec possidere Bacchidem. SYRUS Disperii: scelestus quantas turbas concivi insciens ! CLITIPHO Emori cupio. CHREMES Prius quaeso disce quid sit vivere: Ubi scies, si displicebit vita, tum istoc utitor. SYRUS Here, licetne? CHREMES Loquere. SYRUS At tuto? CHREMES Loquere. SYRUS Quae ista est pravitas, Quaeve amentia est, quod peccavi ego id obesse huic? CHREMES Ilicet. Ne te admisce: nemo accusat, Syre, te; nec tu aram tibi Nec precatorem pararis. SYRUS Quid agis? CHREMES Nihil succenseo, Nec tibi nec huic: nec vos est aequum quod facio mihi. SYRUS Abiit; vah, rogasse vellem. CLITIPHO Quid? SYRUS Unde mihi peterem cibum: Ita nos alienavit: tibi iam esse ad sororem intelligo. CLITIPHO Adeon rem rediisse ut periculum etiam fame mihi sit, Syre? SYRUS Modo liceat vivere, est spes— CLITIPHO Quae? SYRUS nos esurituros satis. CLITIPHO Irrides in re tanta, neque me quicquam consilio adiuvas? SYRUS Immo et ibi nunc sum, et usque id egi dudum, dum loquitur pater; Et, quantum ego intelligere possum— CLITIPHO Quid? SYRUS non aberit longius. CLITIPHO Quid id ergo? SYRUS Sic est, non esse horum te arbitror. CLITIPHO Quid istuc, Syre? Satin sanus es? SYRUS Ego dicam quod mihi in mentem: tu diiudica. Dum istis fuisti solus, dum nulla alia delectatio Quae propior esset, te indulgebant, tibi dabant: nunc filia Postquam est inventa vera, inventa est causa qua te expellerent. CLITIPHO Est verisimile. SYRUS An tu ob peccatum hoc esse illum iratum putas? CLITIPHO Non arbitror. SYRUS Nunc aliud specta: matres omnes filiis In peccato adiutrices, auxilio in paterna iniuria Solent esse: id non fit. CLITIPHO Verum dicis: quid nunc faciam, Syre? SYRUS Suspicionem istanc ex illis quaere; rem profer palam: Si non est verum, ad misericordiam ambos adduces cito, aut Scibis cuius sis. CLITIPHO Recte suades; faciam. SYRUS Sat recte hoc mihi In mentem venit: namque adolescens quam minima in spe situs erit Tam facillime patris pacem in leges conficiet suas. Etiam haud scio an uxorem ducat; ac Syro nihil gratiae. Quid hoc autem? senex exit foras: ego fugio: adhuc quod factum est Miror, continuo non iussisse abripi me. Ad Menedemum hunc pergam: Eum mihi precatorem paro: seni nostro fidei nihil habeo.

Provenance