LOGOI

Passage

Terence, Heautontimorumenos 5.4

lat terence phi002 perseus lat2

(CLITIPHO. SOSTRATA. CHREMES.) CLITIPHO Si unquam ullum fuit tempus, mater, quum ego voluptati tibi Fuerim, dictus filius tuus tua voluntate, obsecro, Eius ut memineris, atque inopis nunc te miserescat mei: Quod peto, et volo, parentes meos ut commonstres mihi. SOSTRATA Obsecro, mi gnate, ne istuc in animum inducas tuum, Alienum esse te. CLITIPHO Sum. SOSTRATA Miseram me! hocine quaesisti, obsecro? Ita mihi atque huic sis superstes ut ex me atque ex hoc natus es. Et cave posthac, si me amas, unquam istuc verbum ex te audiam. CHREMES At ego, si me metuis, mores cave in te esse istos sentiam. CLITIPHO Quos? CHREMES Si scire vis, ego dicam: gerro, iners, fraus, heluo, Ganeo, damnosus: crede, et nostrum te esse credito. CLITIPHO Non sunt haec parentis dicta. CHREMES Non si ex capite sis meo Natus, item ut aiunt Minervam esse ex Iove, ea causa magis Patiar, Clitipho, flagitiis tuis me infamem fieri. SOSTRATA Di istaec prohibeant. CHREMES Deos nescio: ego quod potero sedulo. Quaeris id quod habes, parentes: quod abest non quaeris, patri Quomodo obsequare, et ut serves quod labore invenerit. Non mihi per fallacias adducere ante oculos—? Pudet Dicere hac praesente verbum turpe: at te id nullo modo Puduit facere. CLITIPHO Eheu, quam ego nunc totus displiceo mihi, Quam pudet! neque quod principium inveniam ad placandum scio.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable