LOGOI

Passage

Terence, Eunuchus 2.1

lat terence phi003 perseus lat2

(PHAEDRIA. PARMENO.) PHAEDRIA Fac ita ut iussi deducantur isti. PARMENO Faciam. PHAEDRIA At diligenter. PARMENO Fiet. PHAEDRIA At mature. PARMENO Fiet. PHAEDRIA Satin hoc mandatum est tibi? PARMENO Ah! Rogitare? quasi difficile sit. Utinam tam aliquid invenire facile possis Phaedria Quam hoc peribit. PHAEDRIA Ego quoque una pereo, quod mihi est carius: Ne istuc tam iniquo patiare animo. PARMENO Minime; quin effectum dabo. Sed numquid aliud imperas? PHAEDRIA Munus nostrum ornato verbis, quod poteris; et istum aemulum, Quod poteris, ab ea pellito. PARMENO Memini, tametsi nullus moneas. PHAEDRIA Ego rus ibo, atque ibi manebo. PARMENO Censeo. PHAEDRIA Sed heus tu! PARMENO Quid vis? PHAEDRIA Censen posse me offirmare Et perpeti ne redeam interea? PARMENO Tene? non hercle arbitror. Nam aut iam revertere, aut mox noctu te adiget horsum insomnia. PHAEDRIA Opus faciam ut defatiger usque ingratiis ut dormiam. PARMENO Vigilabis lassus; hoc plus facies. PHAEDRIA Ah nihil dicis Parmeno. Eiicienda hercle haec est mollities animi: nimis me indulgeo. Tandem non ego illa caream, si sit opus, vel totum triduum? PARMENO Hui! Universum triduum? vide quid agas. PHAEDRIA Stat sententia. PARMENO Di boni, quid hoc morbi est? adeone homines immutarier Ex amore ut non cognoscas eundem esse? Hoc nemo fuit Minus ineptus magis severus quisquam, nec magis continues. Sed quis hic est qui huc pergit? at at! hic quidem est parasitus Gnatho Militis: ducit secum una virginem dono huic. Papae! Facie honesta: mirum ni ego me turpiter hodie hic dabo Cum meo decrepito hoc eunucho. Haec superat ipsam Thaidem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable