LOGOI

Passage

Terence, Eunuchus 2.3

lat terence phi003 perseus lat2

(CHAEREA. PARMENO.) CHAEREA Occidi. Neque virgo est usquam; neque ego, qui illam e conspectu amisi meo. Ubi quaeram? Ubi investigem? Quem perconter? Quam insistam viam? Incertus sum: una haec spes est; ubi ubi est, diu celari non potest. O faciem pulchramn! deleo omnes dehinc ex animo mulieros. Taedet quotidianarum harum formarum. PARMENO Ecce autem alterum! Nescio quid de more loquitur. CHAEREA O infortunatum senem! PARMENO Hic vero est qui si occeperit lucidum iocumque dices Illum alterum fuisse praeut quae dabit huius rabies. CHAEREA Ut illum Di Deaeque senium perdant qui me hodie remoratus est, Meque adeo qui restiterim; tum autem qui illum floccifecerim. Sed eccum Parmenonem: salve. PARMENO Quid tu es tristis? quidve es alacris? Unde is? CHAEREA Egone? nescio hercle, neque unde eam, neque quorsumn eam: Ita prorsum oblitus sum mei. PARMENO Qui quaeso? CHAEREA Amo. PARMENO Hem! CHAEREA Nunc Parmeno te ostendes qui vir sies. Scis te mihi saepe pollicitum esse; Chaerea aliquid inveni Modo quod ames: in ea re utilitatem ego faciam ut cognoscas meam; Cum in cellulam ad te patris penum omnem congerebam clanculum. PARMENO Age, inepte. CHAEREA Hoc hercle factum est: fac sis nunc promissa appareant; Sive adeo digna res est ubi tu nervos intendas tuos. Haud similis virgo est virginum nostrarum quas matres student Demissis humeris esse, vincto pectore, ut gracilae sient. Si qua est habitior paulo, pugilem esse aiunt, deducunt cibum. Tametsi bona est natura, reddunt curatura iunceas: Itaque ergo amantur. PARMENO Quid tua istaec? CHAEREA Nova figura oris. PARMENO Papae! CHAEREA Color verus, corpus solidum et succi plenum. PARMENO Anni? CHAEREA Anni? sedecim. PARMENO Flos ipse. CHAEREA Hanc tu mihi vel vi vel clam vel precario Fac tradas: mea nihil refert, dum potiar modo. PARMENO Quid? virgo cuia est? CHAEREA Nescio hercle. PARMENO Unde est? CHAEREA Tantundem. PARMENO Ubi habitat? CHAEREA Ne id quidem. PARMENO Ubi vidisti? CHAEREA In via. PARMENO Qua ratione amisti? CHAEREA Id equidem adveniens mecum stomachabar modo; Nec quenquam esse ego hominem arbitror cui magis bonae Felicitates omnes adversae sient. PARMENO Quid hoc est sceleris? CHAEREA Perii. PARMENO Quid factum est? CHAEREA Rogas? Patris cognatum atque aequalem Archidemidem, Novistin? PARMENO Quidni? CHAEREA Is dum sequor hanc fit mihi obviam. PARMENO Incommode hercle. CHAEREA Immo enimvero infeliciter; Nam incommoda alia sunt cicenda, Parmeno. Illum liquet mihi deierare his mensibus Sex septem prorsum non vidisse proximis, Nisi nunc cum minime vellem minimeque opus fuit. Eho nonne hoc monstri simile est? quid ais? PARMENO Maxime. CHAEREA Continuo accurrit ad me quam longe quidem, Incurvus, tremulus, labiis demissis, gemens. Heus! heus! tibi dico Chaerea, inquit. Restiti. Scin quid ego te volebam? Dic. Cras est mihi Iudicium. Quid tum? Ut diligenter nunties Patri, advocatus mane mihi esse ut meminerit. Dum haec dicit, abiit hora. Rogo numquid velit? Recte, inquit. Abeo. Cum huc respicio ad virginem, Illa sese interea commodum huc adverterat In hanc nostram plateam. PARMENO Mirum ni hanc dicit modo Huic quae data est dono. CHAEREA Huc cum advenio nulla erat. PARMENO Comites secuti scilicet sunt virginem. CHAEREA Verum: parasitus cum ancilla. PARMENO Ipsa est: ilicet: Desine: iam conclamatum est. CHAEREA Alias res agis. PARMENO Istuc ago quidem. CHAEREA Nostin quae sit? die mihi: Aut vidistin? PARMENO Vidi; novi; scio quo abducta sit. CHAEREA Eho Parmeno mi nostin? PARMENO Novi. CHAEREA Et scis ubi siet? PARMENO Huc deducta est ad meretricem Thaidem: ei dono data est. CHAEREA Quis is est tam potens cum tanto munere hoc? PARMENO Miles Thraso, Phaedriae rivalis. CHAEREA Duras fratris partes praedicas. PARMENO Immo enim si scias quod donum huic dono contra comparet, Tum id magis dicas. CHAEREA Quodnam quaeso hercle? PARMENO Eunuchum. CHAEREA Illumne obsecro Inhonestum hominem quem mercatus est heri, senem, mulierem? PARMENO Istune ipsum. CHAEREA Homo quatietur certe cum dono foras. Sed istam Thaidem non scivi nobis vicinam. PARMENO Haud diu est. CHAEREA Perii! numquamne etiam me illam vidisse? ehodum dic mihi; Estne ut fertur forma? PARMENO Sane. CHAEREA At nihil ad nostram hanc. PARMENO Alia res. CHAEREA Obsecro hercle Parmeno fac ut potiar. PARMENO Faciam sedulo ac Dabo operam; adiuvabo: numquid me aliud vis? CHAEREA Quo nunc is? PARMENO Domum, Ut mancipia haec, ita ut iussit frater, ducam ad Thaidem. CHAEREA O fortunatum istum eunuchum qui quidem in hanc detur domum! PARMENO Quid ita? CHAEREA Rogitas? Summa forma semper conservam domi Videbit; colloquetur; aderit una in unis aedibus; Cibum nonnumquam capiet cum ea; interdum propter dormiet. PARMENO Quid si nunc tute fortunatus fias? CHAEREA Qua re Parmeno? Responde. PARMENO Capias tu illius vestem. CHAEREA Vestem? quid tum postea? PARMENO Pro illo te ducam. CHAEREA Audio. PARMENO Te esse illum dicam. CHAEREA Intelligo. PARMENO Tu illis fruare commodis quibus tu illum dicebas modo; Cibum una capias, adsis, tangas, ludas, propter dormias; Quandoquidem illarum neque te quisquam novit, neque scit qui sies. Praeterea forma et aetas ipsa est facile ut pro eunucho probes. CHAEREA Dixti pulchre: numquam vidi melius consilium dari. Age, eamus intro: nunc iam orna me; abduc, duc, quantum otes. PARMENO Quid agis? iocabar equidem. CHAEREA Garris. PARMENO Perii: quid ego egi miser? Quo trudis? perculeris iam tu me: tibi equidem dico, mane. CHAEREA Eamus. PARMENO Pergin? CHAEREA Certum est. PARMENO Vide ne nimium calidum hoc sit modo. CHAEREA Non est profecto: sine. PARMENO At enim istaec in me cudetur faba. CHAEREA Ah! PARMENO Flagitium facimus. CHAEREA An id flagitium est, si in domum meretriciam Deducar; et illis crucibus quae nos nostramque adolescentiam Habent despicatam, et quae nos semper omnibus cruciant modis, Nunc referam gratiam; atque eas itidem fallam ut ab illis fallimur? An potius haec patri aequum est fieri ut a me ludatur dolis: Quod qui rescierint culpent: illud merito factum omnes putent. PARMENO Quid istic? si certum est facere facias: verum ne post conferas Culpam in me. CHAEREA Non faciam. PARMENO Iubesne? CHAEREA Iubeo, cogo, atque impero. Numquam defugiam auctoritatem: sequere. PARMENO Di vortant bene.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable