Passage
Terence, Eunuchus 3.2
lat terence phi003 perseus lat2
(THAIS. THRASO. PARMENO. GNATHO. PYTHIAS.) THAIS Audire vocem visa sum modo militis. Atque eccum. Salve mi Thraso. THRASO O Thais mea, Meum suavium, quid agitur? ecquid nos amas De fidicina istac? PARMENO Quam venuste! quod dedit Principium adveniens. THAIS Plurimum merito tuo. GNATHO Eamus ergo ad coenam: quid stas? PARMENO Hem alterum: Abdomini hunc natum dicas. THRASO Ubi vis, non moror. PARMENO Adibo, atque adsimulabo quasi nunc exeam. Ituran Thais quopiam es? THAIS Ehem! Parmeno, Bene fecisti: hodie itura. PARMENO Quo? THAIS Quid? hunc non vides? PARMENO Video et me taedet: ubi vis dona adsunt tibi A Phaedria. THRASO Quid stamus? cur non imus hinc? PARMENO Quaeso hercle ut liceat, pace quod fiat tua, Dare huic quae volumus, convenire et colloqui. THRASO Perpulchra credo dona haud nostris similia. PARMENO Res indicabit. Heus, iubete istos foras Exire quos iussi ocius: procede tu huc. Ex Aethiopia est usque haec. THRASO Hic sunt tres minae. GNATHO Vix. PARMENO Ubi tu es Dore? accede huc. Hem eunuchum tibi, Quam liberali facie, quam aetate integra! THAIS Ita me Di ament honestus est. PARMENO Quid tu ais, Gnatho? Numquid habes quod contemnas? quid tu autem Thraso? Tacent; satis laudant. Fac periclum in literis, Fac in palaestra, in musicis: quae liberum Scire aequum est adolescentem solertem dabo. THRASO Ego illum eunuchum, si opus siet, vel sobrius. PARMENO Atque haec qui misit non sibi soli postulat Te vivere, et sua causa excludi caeteros; Neque pugnas narrat; neque cicatrices suas Ostentat; neque tibi obstat, quod quidam facit: Verum ubi molestum non erit, ubi tu voles, Ubi tempus tibi erit, sat habet si tun recipitur. THRASO Apparet servum hunc esse domini pauperis Miserique. GNATHO Nam hercle nemo posset, sat scio, Qui haberet qui pararet alium, hunc perpeti. PARMENO Tace tu, quem ego esse infra infimos omnes puto Homines; nam qui huic animum assentari induxeris, E flamma petere te cibum posse arbitror. THRASO Iamne imus? THAIS Hos prius introducam, et quae volo Simul imperabo: post continuo exeo. THRASO Ego hine abeo; tu istam opperire. PARMENO Haud convenit Una cum amica ire imperatorer in via. THRASO Quid tibi ego multa dicam? domini similis es. GNATHO Ha, ha, he. THRASO Quid rides? GNATHO Istuc quod dixti modo; Et illud de Rhodio dictum cum in mentem venit: Sed Thais exit. THRASO Abi prae, curre, ut sint domi Parata. GNATHO Fiat. THAIS Diligenter Pythias Fac cures, si Chremes huc forte advenerit, Ut ores primum ut maneat: si id non commodum est, Ut redeat: si id non poterit, ad me adducito. PYTHIAS Ita faciam. THAIS Quid? quid aliud volui dicere? Ehem, curate istam diligenter virginem. Domi adsitis facite. THRASO Eamus. THAIS Vos me sequimini.