Passage
Terence, Eunuchus 3.5
lat terence phi003 perseus lat2
(CHAEREA. ANTIPHO.) CHAEREA Numquis hic est? nemo est: numquis hinc me sequitur? nemo homo est. Iamne erumpere hoc licet mihi gaudium? pro Iupiter! Nunc est profecto interfici cum perpeti me possum, Ne hoc gaudium contaminet vita aegritudine aliqua. Sed neminemne curiosum intervenire nunc mihi, Qui me sequatur, quoquo eam; rogitando obtundat, enecet; Quid gestiam, aut quid laetus sim; quo pergam, unde emergam; ubi siem Testitum hunc nactus; quid mihi quaeram; sanus sim, anne insaniam? ANTIPHO Adibo, atque ab eo gratiam hanc quam video velle inibo. Chaerea, quid est quod sic gestis? quid sibi hic vestitus quaerit? Quid est quod laetus sis? quid tibi vis? satin sanus? quid me adspectas? Quid taces? CHAEREA O festus dies hominis! amice salve. Nemo est hominum, quem ego nunc magis cuperem videre quam te. ANTIPHO Narra istuc quaeso quid siet. CHAEREA Immo ego te obsecro hercle ut audias. Nostine hanc, quam amat frater? ANTIPHO Novi, nempe opinor Thaidem. CHAEREA Istam ipsam. ANTIPHO Sic commemineram. CHAEREA Quaedam hodie est ei dono data Virgo. Quid ego eius tibi nunc faciem praedicem aut laudem Antipho, Cum ipsum me noris quam elegans formarum spectator siem? In hac commotus sum. ANTIPHO Ain tu? CHAEREA Primam dices, scio, si videris. Quid multa verba? amare coepi. Forte fortuna domi Erat quidam eunuchus quem mercatus fuerat frater Thaidi, Neque is deductus etiamdum ad eam. Summonuit me Parmeno Ibi servus quod ego arripui. ANTIPHO Quid id est? CHAEREA Tacitus citius audies. Ut vestem cum eo mutem, et pro illo iubeam me illuc deducier. ANTIPHO Pro eunuchon? CHAEREA Sic est. ANTIPHO Quid ex ea re tandem ut caperes commodi? CHAEREA Rogas? viderem, audirem, essem una quacum cupiebam Antipho. Num parva causa aut parva ratio est? traditus sum mulieri. Illa ilico ubi me accepit laeta vero ad se abducit domum: Commendat virginem. ANTIPHO Cui? tibine? CHAEREA Mihi. ANTIPHO Satis tuto tamen. CHAEREA Edicit ne vir quisquam ad eam adeat; et mihi ne abscedam imperat, In interiore parte ut maneam solus cum sola: annuo, Terram intuens modeste. ANTIPHO Miser! CHAEREA Ego, inquit, ad coenam hine eo. Abducit secum ancillas: paucae quae circum illam essent manent Novitiae puellae: continuo haec adornant ut lavet. Adhortor properent: dum apparatur, virgo in conclavi sedet, Suspectans tabulam quandam pictam, ubi inerat pictura haec: Quo pacto Danaae misisse aiunt quondam in gremium imbirem aureum. Egomet quoque id spectare coepi; et, quia consimilem luserat Iam olim ille ludum, impendio magis animus gaudebat mihi; Deum sese in hominem convertisse, atque in alienas tegulas Venisse clanculum per impluvium, fucum factum mulieri. At quem Deum? qui templa coeli summa sonitu concutit. Ego homuncio hoc non facerem? ego illud vero ita feci ac lubens. Dum haec mecum reputo, arcessitur lavatum interea virgo: It, lavit, rediit: deinde eam in lectum illae collocant. Sto exspectans si quid mihi imperent. Venit una; Heus tu, inquit, Dore Cape hoc flabellum et ventulum huic sic facito, dum lavamus: Ubi nos laverimus si voles lavato. Accipio tristis. ANTIPHO Tum equidem istuc os tuum impudens videre nimium vellem; Qui esset status, flabellum tenere te asinum tantum. CHAEREA Vix elocuta est hoc, foras simul omnes proruunt se: Abeunt lavatum: perstrepunt, ita ut fit domini ubi absunt. Interea somnus virginem opprimit; ego limis specto Sic per flabellum clanculum; simul alia circumspecto Satin explorata sint. Video esse; pessulum ostio obdo. ANTIPHO Quid tum? CHAEREA Quid? quid tum? fatue. ANTIPHO Fateor. CHAEREA An ego occasionem Mihi ostentam tantam, tam brevem, tam optatam, tam insperatam. Amitterem? tum pol ego is essem vere qui simulabar. ANTIPHO Sane hercle ut dicis: sed interim de symbolis quid actum est? CHAEREA Paratum est. ANTIPHO Frugi es. Ubi? domino? CHAEREA Immo apud libortum Discumn. ANTIPHO Perlonge est: sed tanto ocius properenus; muta vestem. CHAEREA Ubi mutem? perii; nam domo exulo nunc: metuo fratrem Ne intus sit; porro autem pater ne rure redierit iam. ANTIPHO Eamus ad me: ibi proximum est ubi mutes. CHAEREA Recte dicis Eamus; et de istac simul, quo pacto porro possim Potiri, consilium volo capere una tecum. ANTIPHO Fiat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable