Passage
Terence, Eunuchus 4.4
lat terence phi003 perseus lat2
(PHAEDRIA. DORUS. PYTHIAS. DORIAS.) PHAEDRIA Exi foras, sceleste: at etiam restitas Fugitive? prodi, male conciliate. DORUS Obsecro. PHAEDRIA Oh, Illud vide, os ut sibi distorsit carnufex. Quid huc tibi reditio est? vestis quid mutatio? Quid narras? Paulum si cessassem, Pythias, Domi non offendissem; ita iam ornarat fugam. PYTHIAS Habesne hominem amabo? PHAEDRIA Quidni habeam? PYTHIAS Factum bene! DORIAS Istuc pol vero bene. PYTHIAS Ubi est? PHAEDRIA Rogitas? non vides? PYTHIAS Videam? obsecro quem? PHAEDRIA Hunc scilicet. PYTHIAS Quis hic est homo? PHAEDRIA Qui ad vos deductus hodie est. PYTHIAS Hunc oculis suis Nostrarum numquam quisquam vidit, Phaedria. PHAEDRIA Non vidit? PYTHIAS An tu hunc credidisti esse, obsecro, Ad nos deductum? PHAEDRIA Namque alium habui neminem. PYTHIAS Au! Ne comparandus hic quidem ad illum est: ille erat Honesta facie et liberali. PHAEDRIA Ita visus est Dudum, quia varia veste exornatus fuit: Nunc eo tibi videtur foedus, quia illam non habet. PYTHIAS Tace, obsecro; quasi vero paulum intersiet. Ad nos deductus hodie est adolescentulus, Quem tu videre vero velles, Phaedria. Hic est vetus, victus, veternosus senex, Colore mustelino. PHAEDRIA Hem, quae haec est fabula? Eo redigis me ut quid egerim egomet nesciam. Eho tu! emine ego te? DORUS Emisti. PYTHIAS Iube, mihi denuo Respondeat. PHAEDRIA Roga. PYTHIAS Venistine hodie ad nos? negat. At ille alter venit, annos natus sedecim, Quem secum adduxit Parmeno. PHAEDRIA Age dum, hoc mihi expedi Primum: istam quam habes unde habes vestem? taces? Monstrum hominis! non dicturus es? DORUS Venit Chaerea. PHAEDRIA Fraterne? DORUS Ita. PHAEDRIA Quando? DORUS Hodie. PHAEDRIA Quam dudum? DORUS Modo. PHAEDRIA Quicum? DORUS Cum Parmenone. PHAEDRIA Norasne eum prius? DORUS Non; nec quis esset umquam audieram dicier. PHAEDRIA Unde igitur fratrem meum esse scibas? DORUS Parmeno Dicebat eum esse: is dedit mihi hanc vestem. PHAEDRIA Occidi. DORUS Meam ipse induit: post una ambo abierunt foras. PYTHIAS Iam satis credis sobriam esse me, et nihil mentitam tibi? Iam satis certum est virginem vitiatam esse? PHAEDRIA Age nunc bellua Credis huic quod dicit? PYTHIAS Quid isti credam? res ipsa indicat. PHAEDRIA Concede istuc paululum: audin? etiam nunc paululum: sat est. Dicdum hoc rursum: Chaerea tuam vestem detraxit tibi? DORUS Factum. PHAEDRIA Et ea est indutus? DORUS Factum. PHAEDRIA Et pro te huc deductus est? DORUS Ita. PHAEDRIA Iupiter magne, o scelestum atque audacem hominem! PYTHIAS Vae mihi! Etiam nunc non credis indignis nos esse irrisas modis? PHAEDRIA Mirum ni tu credas quod iste dicit: quid agam nescio. Heus, negato rursum. Possumne ego hodie ex te exsculpere Verum? vidistin fratrem Chaeream? DORUS Non. PHAEDRIA Non potest sine Malo fateri, video: sequere hac: modo ait, modo negat. Ora me. DORUS Obsecro te vero, Phaedria. PHAEDRIA I intro nunc iam. DORUS Oi, ei. PHAEDRIA Alio pacto honeste quo modo hinc abeam nescio. Actum est, siquidem tu me hic etiam, nebulo, ludificabere. PYTHIAS Parmenonis tam scio esse hanc technam quam me vivere. DORIAS Sic est. PYTHIAS Inveniam pol hodie parem ubi referam gratiam. Sed nunc quid faciendum censes, Dorias? DORIAS De istac rogas Virgine? PYTHIAS Ita: utrum taceamne an praedicem? Dor. Tu pol, si sapis, Quod scis nescis, neque de eunucho, neque de vitio virginis: Hac re et te omni turba evolves, et illi gratum feceris. Id odio dic, abisse Dorum. PYTHIAS Ita faciam. DORIAS Sed videon Chremem? Thais iam aderit. PYTHIAS Quid ita? DORIAS Quia cum inde abeo, iam tum inceperat Turba inter eos. PYTHIAS Aufer aurum hoc: ego scibo ex hoc quid siet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable