LOGOI

Passage

Terence, Eunuchus 4.5

lat terence phi003 perseus lat2

(CHREMES. PYTHIAS.) CHREMES At at! data hercle verba mihi sunt: vicit vinum quod bibi. Ac, dum accubabam, quam videbar mihi esse pulchre sobrius! Postquam surrexi, neque pes neque mens satis suum officium facit. PYTHIAS Chreme! CHREMES Quis est? ehem Pythias. Vah, quanto nunc formosior Videre mihi quam dudum! PYTHIAS Certe tu quidem pol et multo hilarior. CHREMES Verbum hercle hoc verum est; sine Cerere et Libero friget Venus. Sed Thais multo antevenit? PYTHIAS Anne abiit iam a milite? CHREMES Iamdudum; aetatem: lites sunt inter eos factae maximae. PYTHIAS Nihil dixit ut sequerere sese? CHREMES Nihil, nisi abiens mihi innuit. PYTHIAS Eho, nonne id sat erat? CHREMES At nescibam id dicere illam; nisi quia Correxit miles quod intellexi minus: nam me extrusit foras. Sed eccam ipsam: miror ubi ego huic anteverterim.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable