Passage
Terence, Eunuchus 4.6
lat terence phi003 perseus lat2
(THAIS. CHREMES. PYTHIAS.) THAIS Credo equidem illum iam adfuturum esse, ut illam a me eripiat. Sine veniat. Atqui si illam digito attigerit uno, oculi ilico effodientur. Usque adeo ego illius ferre possum ineptias et magnifica verba, Verba dum sint: verum enim si ad rem conferentur, vapulabit. CHREMES Thais, ego iam dudum hic adsum. THAIS O mi Chreme, te ipsum exspectabam. Scin tu turbam hanc propter te esse factam, et adeo ad te attinere hanc Omnem rem? CHREMES Ad me? qui, quaeso, istuc? THAIS Quia, dum tibi sororem studeo Reddere et restituere, haec atque huiusmodi sum multa passa. CHREMES Ubi ea est? THAIS Domi apud me. CHREMES Hem, quid est? THAIS Educta ita uti teque illaque dignum est. CHREMES Quid ais? THAIS Id quod res est. Hanc tibi dono do, neque repeto pro illa quicquam abs te preti. CHREMES Et habetur et referetur, Thais, a me ita uti merita es gratia. THAIS At enim cave ne prius quam hanc a me accipias, amittas Chreme; Nam haec ea est quam miles a me vi nunc ereptum venit. Abi tu, cistellam, Pythias, domo effer cum monumentis. CHREMES Viden tu illum, Thais— PYTHIAS Ubi sita est? THAIS In risco. Odiosa cessas?— CHREMES Militem secum ad te quantas copias adducere? Atat. THAIS Num formidolosus obsecro es, mi homo? CHREMES Apage sis: Egon formidolosus? nemo est hominum qui vivat minus. THAIS Atque ita opus est. CHREMES Ah, metuo qualem tu me esse hominem existimes. THAIS Immo hoc cogitato; quicum res tibi est peregrinus est, Minus potens quam tu, minus notus, minus amicorum hic habens. CHREMES Scio istuc. Sed tu quod cavere possis stultum admittere est. Malo ego nos prospicere quam hunc ulcisci accepta iniuria. Tu abi, atque obsera ostium intus, dum ego hinc transcurro ad forum. Volo ego adesse hic advocatos nobis in turba hac. THAIS Mane. CHREMES Melius est. THAIS Mane. CHREMES Omitte; iam adero. THAIS Nihil opus est istis, Chreme: Hoc modo die, sororem illam tuam esse, et te parvam virginem Amisisse; nunc cognosse. Signa ostende. PYTHIAS Adsunt. THAIS Cape. Si vim faciet, in ius ducito hominem: intellextin? CHREMES Probe. THAIS Fac animo haec praesenti dicas. CHREMES Faciam. THAIS Attolle pallium. Perii! huic ipsi est opus patrono quem defensorem paro. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable