Passage
Terence, Eunuchus 5.1
lat terence phi003 perseus lat2
(THAIS. PYTHIAS.) THAIS Pergin scelesta mecum perplexe loqui? Scio; nescio; abiit; audivi; ego non affui. Non tu istuc mihi dictura aperte es quicquid est? Virgo conscissa veste lacrimans obticet. Eunuchus abiit; quamobrem? quid factum est? taces? PYTHIAS Quid tibi ego dicam misera? Illum eunuchum negant Fuisse. THAIS Quis fuit igitur? PYTHIAS Iste Chaerea. THAIS Qui Chaerea? PYTHIAS Iste ephebus, frater Phaedriae. THAIS Quid ais venefica? PYTHIAS Atqui certo comperi. THAIS Quid is obsecro ad nos? quamobrem adductus est? PYTHIAS Nescio; Nisi amasse credo Pamphilam. THAIS Hem, misera occidi; Infelix, siquidem tu istaec vera praedicas. Num id lacrimat virgo? PYTHIAS Id opinor. THAIS Quid ais sacrilega? Istucine interminata sum hinc abiens tibi? PYTHIAS Quid facerem? ita ut tu iusti soli credita est. THAIS Scelesta lupo ovem commisisti. Dispudet Sic mihi data esse verba. Quid illic hominis est? PYTHIAS Hera mea tace; tace obsecro; salvae sumus: Habemus hominem ipsum. THAIS Ubi is est? PYTHIAS Hem ad sinistram: Viden? THAIS Video. PYTHIAS Comprehendi iube quantum potest. THAIS Quid illo faciemus stulta? PYTHIAS Quid facias rogas? Vide amabo si non, qutun adspicias, os impudens Videtur: non est? tum quae eius confidentia est! Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable