Passage
Terence, Eunuchus 5.2
lat terence phi003 perseus lat2
(CHAEREA. THAIS. PYTHIAS.) CHAEREA Apud Antiphonem uterque, mater et pater, Quasi dedita opera domi erant, ut nullo modo Introire possem quin viderent me. Interim Dum ante ostium sto, notus mihi quidam obviam Venit. Ubi vidi, ego me in pedes quantum queo In angiportum quoddam desertum; inde item In aliud, inde in aliud: ita miserrimus Fui fugitando ne quis me cognosceret. Sed estne haec Thais quam video? Ipsa est. Haereo. Quid faciam? quid mea autem? quid faciet mihi? THAIS Adeamus. Bone vir Dore salve. Die mihi, Aufugistine? CHAEREA Hera, factum. THAIS Satin id tibi placet? CHAEREA Non. THAIS Credin te impune habiturum? CHAEREA Unam hanc noxiam Mitte: si aliam admisero umquam, occidito. THAIS Num meam saevitiam veritus es? CHAEREA Non. THAIS Quid igitur? CHAEREA Hanc metui ne me criminaretur tibi. THAIS Quid feceras? CHAEREA Paulum quiddam. PYTHIAS Eho, paulum, impudens? An paulum hoc esse tibi videtur, virginem Vitiare civem? CHAEREA Conservam esse credidi. PYTHIAS Conservam? Vix me contineo quin involem in Capillum. Monstrum etiam ultro derisum advenit. THAIS Abin hinc, insana? PYTHIAS Quid ita vero? debeam, Credo, isti quicquam furcifero, si id fecerim; Praesertim cium se servum fateatur tuum. THAIS Missa haec faciamus. Non te lignum, Chaerea, Fecisti; nam etsi ego digna hac contumelia Sum maxime, at tu indignius qui faceres tamen. Neque edepol quid nunc consili capiam scio De virgine istac: ita conturbasti mihi Rationes omnes, ut eam non possim suis, Ita ut aequum fuerat atque ut studui, tradere, Ut solidum parerem hoc mihi beneficium, Chaerea. CHAEREA At nunc dehinc spero aeternam inter nos gratiam Fore, Thais. Saepe ex huiusmodi re quapiam et Malo principio magna familiaritas Conflata est. Quid si hoc quispiam voluit Deus? THAIS Equidem pol in eam partem accipioque et volo. CHAEREA Immo ita quaeso. Unum hoc scito; contumeliae Non me fecisse causa sed amoris. THAIS Scio; Et pol propterea magis nunc ignosco tibi. Non adeo inhumano ingenio sum, Chaerea, Neque ita imperita ut quid amor valeat nesciam. CHAEREA Te quoque iam, Thais, ita me Di bene ament, amo. PYTHIAS Tum pol tibi ab istoc, hera, cavendum intelligo. CHAEREA Non ausim. PYTHIAS Nihil tibi quicquam credo. THAIS Desinas. CHAEREA Nunc ego te in hac re mihi oro ut adiutrix sies: Ego me tuae commendo et committo fidei; Te mihi patronam capio, Thais; te obsecro. Emoriar si non hanc uxorem duxero. THAIS Tamen si pater—. CHAEREA Quid? ah volet, certo scio; Civis modo haec sit. THAIS Paululum opperirier Si vis, iam frater ipse hic aderit virginis: Nutricem arcessitum it quae illam aluit parvulam. In cognoscendo tute ipse aderis, Chaerea. CHAEREA Ego vero maneo. THAIS Vin interea, dum is venit, Domi opperiamur potius quam hic ante ostium? CHAEREA Immo percupio. PYTHIAS Quam tu rem actura obsecro es? THAIS Nam quid ita? PYTHIAS Rogitas? hunc tu in aedes cogitas Recipere posthac? THAIS Cur non? PYTHIAS Crede hoc meae fidei; Dabit hic aliquam pugnam denuo. THAIS Au tace obsecro. PYTHIAS Parum perspexisse eius videre audaciam. CHAEREA Non faciam, Pythias. PYTHIAS Non pol credo, Chaerea, Nisi si commissum non erit. CHAEREA Quin Pythias, Tu me servato. PYTHIAS Neque pol servandum tibi Quicquam dare ausim, neque te servare: apage te. THAIS Adest optime ipse frater. CHAEREA Perii hercle: obsecro, Abeamus intro Thais: nolo me in via Cum hac veste videat. THAIS Quamobrem tandem? an quia pudet? CHAEREA Id ipsum. PYTHIAS Id ipsum? Virgo vero. THAIS I prae; sequor. Tu istic mane, ut Chremem introducas, Pythias.