Passage
Terence, Eunuchus 5.3
lat terence phi003 perseus lat2
(PYTHIAS. CHREMES. SOPHRONA.) PYTHIAS Quid? quid venire in mentem nunc possit mihi? Quidnam qui referam illi sacrilego gratiam Qui hunc supposuit nobis? CHREMES Move vero ocius Te nutrix. SOPHRONA Moveo. CHREMES Video; sed nihil promoves. PYTHIAS Iamne ostendisti signa nutrici? CHREMES Omnia. PYTHIAS Amabo quid ait? cognoscitne? CHREMES Ac memoriter. PYTHIAS Bene edepol narras; nam illi faveo virgini. Ite intro: iamdudum hera vos exspectat domi. Virum bonum eccum Parmenonem incedere Video. Vide ut otiosus it si Dis placet. Spero me habere qui hunc meo excruciem modo. Ibo intro de cognitione ut certum sciam: Post exibo atque hunc perterrebo sacrilegum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable