LOGOI

Passage

Terence, Eunuchus 5.4

lat terence phi003 perseus lat2

(PARMENO. PYHIAS.) PARMENO Reviso quidnam Chaerea hic rerum gerat. Quod si astu rem tractavit, Di vestram fidem, Quantam et quam veram laudem capiet Parmeno! Nam ut mittam, quod ei amorem difficillimum et Carissimum, ab meretrice avara virginem Quam amabat eam confeci sine molestia, Sine surtu, sine dispendio; tum hoc alterum, Id vero est quod ego mihi puto palmarium Me repperisse, quo modo adolescentulus Meretricum ingenia et mores posset noscere; Mature ut quum cognorit perpetuo oderit. Quae dum foris sunt, nihil videtur mundius; Nec magis compositum quicquam, nec magis elegans: Quae, cum amatore suo quum coenant, liguriunt. Harum videre illuviem, sordes, inopiam; Quam inhonestae solae sint domi, atque avidae cibi; Quo pacto ex iure hesterno panem atrum vorent; Nosse omnia haec salus est adolescentulis. PYTHIAS Ego pol te pro istis dictis et factis, scelus, Ulciscar, ut ne impune in nos illuseris. Proh Deum fidem, facinus foedum! O infelicem adolescentulum! O scelestum Parmenonem qui istum huc adduxit! PARMENO Quid est? PYTHIAS Miseret me: itaque ut ne viderem misera huc effigi foras Quae futura exempla dicunt in eum indigna. PARMENO O Iupiter, Quae illaec turba est? numnam ego perii? Adibo. Quid istuc Pythias? Quid ais? in quem exempla fient? PYTHIAS Rogitas audacissime? Perdidisti istum quem adduxti pro eunucho adolescentulum, Dum studes dare verba nobis. PARMENO Quid ita? aut quid factum est? cedo. PYTHIAS Dicam. Virginem istam Thaidi quae hodie dono data est Scis eam hinc civem esse, et fratrem eius esse apprime nobilem? PARMENO Nescio. PYTHIAS Atqui sic inventa est: eam iste vitiavit miser. Ille ubi id rescivit factum, frater violentissimus — PARMENO Quidnam fecit? PYTHIAS colligavit primum eum miseris modis. PARMENO Colligavit? PYTHIAS Atque equidem orante ut ne id faceret Thaide. PARMENO Quid ais? PYTHIAS Nunc minatur porro sese id quod moechis solet; Quod ego numquam vidi fieri, neque velim. PARMENO Qua audacia Tantum facinus audet? PYTHIAS Quid ita tantum? PARMENO An non tibi hoc maximum est? Quis homo pro moecho umquam vidit in domo meretricia Prehendi quemquam? PYTHIAS Nescio. PARMENO At ne hoc nesciatis, Pythias, Dico, edico vobis, nostrum esse illum herilem filium. PYTHIAS Hem Obsecro, an is est? PARMENO Ne quam in illum Thais vim fieri sinat. Atque adeo autem cur non egomet intro eo? PYTHIAS Vide, Parmeno, Quid agas, ne neque illi prosis et tu pereas; nam hoc putant, Quicquid factum est a te esse ortum. PARMENO Quid igitur faciam miser? Quidve incipiam? ecce autem video rure redeuntem senem. Dicam huic, an non? dicam hercle, etsi mihi magnum malum Scio paratum; sed necesse est huic ut subveniat. PYTHIAS Sapis. Ego abeo intro: tu isti narra omnem rem ordine ut factum siet.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable