LOGOI

Passage

Terence, Eunuchus 5.6

lat terence phi003 perseus lat2

(PYTHIAS. PARMENO.) PYTHIAS Numquam edepol quicquam iam diu quod magis vellem evenire Mihi evenit quam quod modo senex intro ad nos venit errans. Mihi solae ridiculo fuit, quae quid timeret scibam. PARMENO Quid hoc autem est? PYTHIAS Nunc id prodeo ut conveniam Parmenonem. Sed ubi, obsecro, is est? PARMENO Me quaerit haec. PYTHIAS Atque eccum video: adibo. PARMENO Quid est inepta? quid tibi vis? quid rides? pergin? PYTHIAS Perii. Defessa iam sum misera te ridendo. PARMENO Quid ita? PYTHIAS Rogitas? Numquam, pol, hominem stultiorem vidi nec videbo. Ah, Non possum satis narrare quos ludos praebueris intus. At etiam primo callidum et disertum credidi hominem. Quid? ilicone credere ea quae dixi oportuit te? An poenitebat flagitii te auctore quod fecisset Adolescens, ni miserum insuper etiam patri indicares? Nam quid illi credis animi tum fuisse ubi vestem vidit Illam esse eum indutum pater? quid est? iam scis te perisse? PARMENO Hem. Quid dixti, pessima? an mentita es? etiam rides? Itan lepidum tibi visum est, scelus, nos irridere? PYTHIAS Nimium. PARMENO Si quidem istuc impune habueris. PYTHIAS Verum. PARMENO Reddam hercle. PYTHIAS Credo. Sed in diem istuc, Parmeno, est fortasse quod minare. Tu iam pendebis, qui stultum adolescentulum nobilitas Flagitiis, et eundem indicas: uterque exempla in te edent. PARMENO Nullus sum. PYTHIAS Hic pro illo munere tibi honos est habitus: abeo. PARMENO Egomet meo indicio miser quasi sorex hodie perii.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable