LOGOI

Passage

Terence, Phormio 1.2

lat terence phi004 perseus lat2

(GETA. DAVUS.) GETA Si quis me quaeret rufus— DAVUS Praesto est; desine. GETA Oh! At ego obviam conabar tibi, Dave. DAVUS Accipe, hem, Lectum est: conveniet numerus quantum debui. GETA Amo te, et non neglexisse habeo gratiam. DAVUS Praesertim ut nunc sunt mores. Adeo res redit; Si quis quid reddit, magna habenda est gratia. Sed quid tu es tristis? GETA Egone? neseis quo in metu et Quanto in periclo simus? DAVUS Quid istuc est? GETA Scies, Modo ut tacere possis. DAVUS Abi sis, insciens. Cuius tu fidem in pecunia perspexeris, Verere verba ei credere? ubi quid mihi lucri est Te fallere? GETA Ergo ausculta. DAVUS Hanc operam tibi dico. GETA Senis nostri, Dave, fratrem maiorem Chremem Nostine? DAVUS Quidni? GETA Quid? eius gnatum Phaedriam? DAVUS Tamquam te. GETA Evenit senibus ainbobus simul, Iter illi in Lelmnum ut esset, nostro in Ciliciam Ad hospitem antiquum: is senem per epistolas Pellexit, modo non montes auri pollicens. DAVUS Cui tanta erat res, et supererat? GETA Desinas: Sic est ingeniun. DAVUS Oh, regem me esse oportuit. GETA Abeuntes ambo hic tum senes, me filiis Relinquunt quasi magistrum. DAVUS O Geta, provinciam Cepisti duram. GETA Mihi usus venit, hoc scio: Memini relinqui me Deo irato meo. Coepi adversari primo. Quid verbis opus est? Seni fidelis dum sum, scapulas perdidi. DAVUS Venere in mentem mili istaec; Namque inscitia est, Adversum stimulum calces? GETA Coepi iis omnia Facere, obsequi quae vellent. DAVUS Scisti uti foro. GETA Noster mali nihil quicquam primo. Hic Phaedria Continuo quandam nactus est puellulam Citharistriam: hanc amare coepit perdite. Ea serviebat lenoni impurissimo; Neque quod daretur quicquam: id curarant patres. Restabat aliud nihil nisi oculos pascere, Sectari, in ludum ducere, et reducere. Nos otiosi operam dabamus Phaedriae. In quo haec discebat ludo, exadversum ei loco Tonstrina erat quaedam. Hic solebamus fere Plerumque eam opperiri dum inde iret domum. Interea, dum sedemus illi, intervenit Adolescens quidam lacrimans. Nos mirarier. Rogamus quid sit? Nunquam aeque, inquit, ac modo Paupertas mihi onus visum est et miserum et grave. Modo quandam vidi virginem hic viciniae Miseram suam matrem lamentari mortuam. Ea sita erat exadversum: neque illi benevolens Neque notus neque cognatus extra unam aniculam Quisquam aderat qui aciutaret funus. Miseritum est. Virgo ipsa facie egregia. Quid verbis opus est? Commorat omnes nos. Ibi continuo Antipho, Vultisne eamus visere? alius, Censco; Eamus: due nos, sodes. Imus; venimus; Videmus. Virgo pulchra; et quo imagis diceres, Nihil aderat adiumenti ad pulchritudinem. Capillus passus, nudus pes, ipsa horrida, Lacrimae, vestitus turpis; ut, ni vis boni In ipsa inesset forma, haec formam extinguerent. Ille qui illam amabat fidicinam tantummodo, Satis, inquit, scita est: noster vero— DAVUS Iam scio: Amare coepit. GETA Scin quam? Quo evadat vide. Postridie ad anum recta pergit: obsecrat Sibi ut eius faciat copiam. Illa enim se negat; Neque eum aequum facere ait: illam civem esse Atticam, Bonam, bonis prognatam: si uxorem velit, Lege id licere facere; sin aliter, negat. Noster quid ageret nescire; et illam ducere Cupiebat, et metuebat absentem patrem. DAVUS Non, si redisset, ei pater veniam daret? GETA Ille indotatam virginem atque ignobilem Daret illi? Nunquam faceret. DAVUS Quid fit denique? GETA Quid fiat? Est parasitus quidam Phormio, Homo confidens; qui illum Di omnes perduint. DAVUS Quid is fecit? GETA Hoc consilium quod dicam dedit. Lex est, ut orbae qui sunt genere proximi Eis nubant; et illos ducere eadem haec lex iubet. Ego te cognatum dicam, et tibi scribam dicam: Paternum amicum me assimulabo virginis: Ad iudices veniemus. Qui fuerit pater, Quae mater, qui cognata tibi sit, omnia haec Confingam, quod erit mihi bonum atque commodum. Quum tu horum nihil refelles, vincam scilicet. Pater aderit: mihi paratae lites: quid mea? Illa quidem nostra erit. DAVUS Iocularem audaciam! GETA Persuasum est homini; factum est; ventum est; vincimur: Duxit. DAVUS Quid narras? GETA Hoc quod audis. DAVUS O Geta, Quid te futurum est? GETA Nescio hercle: unum hoc scio; Quod fors feret feremus aequo animo. DAVUS Placet. Hem, istuc viri est officium. GETA In me omnis spes mihi est. DAVUS Laudo. GETA Ad precatorem adeam credo, qui mihi Sic oret; Nunc amitte, quaeso, hunc: caeterum Posthac, si quicquam, nihil precor; tantummodo Non addat: Ubi ego hinc abiero, vel occidito. DAVUS Quid paedagogus ille, qui citharistriam? Quid rei gerit? GETA Sic tenuiter. DAVUS Non multum habet Quod det fortasse. GETA Immo nihil nisi spem meram. DAVUS Pater eius rediit an non.? GETA Nondum. DAVUS Quid? senem Quoad exspectatis vestrum? GETA Non certum scio; Sed epistolam ab eo allatam esse audivi modo, Et ad portitores esse delatam: hanc petam. DAVUS Numnquid, Geta, aliud me vis? GETA Ut bene sit tibi. Puer, hens. Nemone huc prodit? Cape, da hoc Dorcio.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable