Passage
Terence, Phormio 1.4
lat terence phi004 perseus lat2
(GETA. ANTIPHO. PHAEDRIA.) GETA Nullus es, Geta, nisi iam aliquod tibi consilium celere repperis: Ita nunc imparatum subito tanta te impendent mala, Quae neque uti devitem scio, neque quo modo me inde extraham: Nam non potest celari nostra diutius iam audacia. ANTIPHO Quidnam ille commotus venit? GETA Tum temporis mihi punctum ad hanc rem est. Herus adest. ANTIPHO Quid istuc mali est? GETA Quod quum audierit, quod eius remedium inveniann iracundiae? Loquarne? incendam: taceam? instigem: purgem me? laterem lavem. Eheu me miserum: quum mihi paveo, tum Antipho me excruciat animi: Eius me miseret: ei nunc timeo: is nunc me retinet; nam absque eo esset, Recte ego mihi vidissem, et senis essem ultus iracundiam: Aliquid convasassem, atque hinc me protinam coniicerm in pedes. ANTIPHO Quam hic fugam aut furtum parat? GETA Sed ubi Antiphonem reperiam? aut qua quaerere insistam via? PHAEDRIA Te nominat. ANTIPHO Nescio quod magnum hoc nuntio exspecto malum. PHAEDRIA Ah, sanusne es? GETA Domum ire pergam: ibi plurimum est. PHAEDRIA Revocemus hominem. ANTIPHO Sta ilico. GETA Hem, Satis pro imperio, quisquis es. ANTIPHO Geta. GETA Ipse est quem volui obviam. ANTIPHO Cedo quid portas, obsecro? atque id, si potes, verbo expedi. GETA Faciam. ANTIPHO Eloquere. GETA Modo apud portum— ANTIPHO Meumne?— GETA Intellexti. ANTIPHO Occidi. GETA Hem. ANTIPHO Quid agam? PHAEDRIA Quid ais? GETA Huius patrem vidisse me, patruum tuum. ANTIPHO Nam quod ego huic nunc subito exitio remedium inveniam miser? Quod si eo meae fortunae redeunt, Phanium, abs te ut distrahar, Nulla est mihi vita expetenda. GETA Ergo istaec quum ita sint, Antipho, Tanto magis te advigilare aequum est. Fortes fortuna adiuvat. ANTIPHO Non sum apud me. GETA Atqui opus est nunc quummaxime ut sis, Antipho; Nam si senserit te timidum pater esse, arbitrabitur Commeruisse culpam. PHAEDRIA Hoc verum est. ANTIPHO Non possum immutarier. GETA Quid faceres, si gravius aliud tibi nunc faciendum foret? ANTIPHO Quum hoc non possum, illud minus possem. GETA Hoc nihil est, Phaedria: ilicet. Quid hic conterimus operam frustra? Quin abeo? PHAEDRIA Et quidem ego. ANTIPHO Obsecro: Quid si assimulo? satin est? GETA Garris. ANTIPHO Vultum contemplamini: hem, Satin sic est? GETA Non. ANTIPHO Quid si sic? GETA Propemodum. ANTIPHO Quid si sic? GETA Sat est. Hem, istuc serva; et verbum verbo, par pari ut respondeas, Ne te iratus suis saevidicis dictis protelet. ANTIPHO Scio. GETA Vi coactum te esse invitum, lege, iudicio: tenes? Sed quis hic est senex quem video in ultima platea? ANTIPHO Ipsus est: Non possum adesse. GETA Ah, quid agis? quo abis, Antipho? Mane, inquam. ANTIPHO Egomet me novi et peccatum meumr: Vobis commendo Phanium et vitam meam. PHAEDRIA Geta, quid nunc fiet? GETA Tu iam lites audies: Ego plectar pendens, nisi quid me fefellerit. Sed quod modo hic nos Antiphonem monuimus Id nosmet ipsos facere oportet, Phaedria. PHAEDRIA Aufer mihi oportet: quin tu quod faciam impera. GETA Meministine olim ut fuerit vestra oratio In re incipienda ad defendendam noxiam; Iustam illam causam, facilem, vincibilem, optimam? PHAEDRIA Memini. GETA Hem, nunc ipsa est opus ea, aut, si quid potest, Meliore et callidiore. PHAEDRIA Eiet sedulo. GETA Nunc prior adito tu: ego in subsidiis hic ero Succenturiatus, si quid deficias. PHAEDRIA Age.