LOGOI

Passage

Terence, Phormio 2.1

lat terence phi004 perseus lat2

(DEMIPHO. GETA. PHAEDRIA.) DEMIPHO Itane tandem uxorem duxit Antipho iniussu meo? Nec meum imperium, ac mitto imperium, non simultatem meam Revereri saltem? non pudere? O facinus audax! o Geta Monitor! GETA Vix tandem. DEMIPHO Quid mihi dicent, aut quam causam reperient, Demiror. GETA Atqui repperi iam: aliud cura. DEMIPHO Anne hoc dicet mihi, Invitus feci: lex coegit? Audio. Fateor. GETA Places. DEMIPHO Verum scientem, tacitum, causam tradere adversariis; Etiamne id lex coegit? PHAEDRIA Illud durum. GETA Ego expediam: sine. DEMIPHO Incertum est quid agam, quia praeter spem atque incredibile hoc mihi obtigit: Ita sum irritatus animum ut nequeam ad cogitandum instituere: Quamobrem omnes, quum secundae res sunt maxime, tum maxime Meditari secum oportet quo pacto adversam aerumnam ferant; Pericla, damna, exilia! Peregre rediens semper cogitet Aut filii peccatum, aut uxoris mortem, aut morbum filiae; Communia esse haec; nequid horum unquam accidat animo novum: Quicquid praeter spem eveniat omne id deputare esse in lucro. GETA Phaedria, incredibile est quantum herum anteco sapientia. Meditata mihi sunt omnia mea incommoda, herus si redierit: Molendum usque in pistrino; vapulandum; habendae compedes; Opus ruri faciendum: horum nihil quicquam accidet animo novum. Quicquid praeter spem eveniet, omne id deputabo esse in lucro. Sed quid cessas hominem adire, et blande in principio alloqui? DEMIPHO Phaedriam mei fratris video filium mihi ire obviam. PHAEDRIA Mi patrue, salve. DEMIPHO Salve: sed ubi est Antipho? PHAEDRIA Salvum advenire— DEMIPHO Credo: hoc responde mihi. PHAEDRIA Valet: hic est: sed satin omnia ex sententia? DEMIPHO Vellem quidem. PHAEDRIA Quid istuc? DEMIPHO Rogitas, Phaedria? Bonas, me absente, hic confecistis nuptias. PHAEDRIA Eho, an id succenses nunc illi? GETA O artificem probum. DEMIPHO Egone illi non succenseam? Ipsum gestio Dari mihi in conspectum, nunc sua culpa ut sciat Lenem patrem illum factum me esse acerrimum. PHAEDRIA Atqui nihil fecit, patrue, quod succenseas. DEMIPHO Ecce autem similia omnia; omnes congruunt; Unum cognoris, omnes noris. PHAEDRIA Haud ita est. DEMIPHO Hic in noxa est: ille ad defendendam causam adest. Quum ille est, praesto hic est: tradunt operas mutuas. GETA Probe horum facta imprudens depinxit senex. DEMIPHO Nam ni haec ita essent, cum illo haud stares, Phaedria. PHAEDRIA Si est, patrue, culpam ut Antipho in se admiserit, Ex qua re minus rei foret aut famae temperans; Non causam dico quin quod meritus sit ferat. Sed si quis forte, malitia fretus sua, Insidias nostrae fecit adolescentiae, Ac vicit; nostrane ea culpa est an iudicum, Qui saepe propter invidiam adimunt diviti, Aut propter misericordiam addunt pauperi? GETA Ni nossem causam, crederem vera hunc loqui. DEMIPHO An quisquam iudex est qui possit noscere Tua iusta, ubi tute verbum non respondeas, Ita ut ille fecit? PHAEDRIA Functus adolescentuli est Officium liberalis. Postquam ad iudices Ventura est, non potuit cogitata proloqui: Ita eum tum timidum ibi obstupefecit pudor. GETA Laudo hunc; sed cesso adire quamprimum senem? Here, salve: salvum te advenisse gaudeo. DEMIPHO Oh, Bone custos, salve, columen vero familiar, Cui commendavi filium hinc abiens meum. GETA Iam dudum te omnes nos accusare audio Immerito, et me horunc omnium immeritissimo. Nam quid me in hac re facere voluisti tibi? Servum hominem causam orare leges non sinunt: Neque testimoni dictio est. DEMIPHO Mitto omnia. Addo istuc; imprudens timuit adolescens: sino. Tu servus: verum, si cognata est maxime, Non fuit necesse habere: sed, id quod lex iubet, Dotem daretis; quæreret alium virum. Qua ratione inopem potius ducebat domum? GETA Non ratio, verum argentum deerat. DEMIPHO Sumeret Alicunde. GETA Alicunde? nihil est dictu facilius. DEMIPHO Postremo, si nullo alio pacto, foenore. GETA Hui, dixti pulchre: siquidem quisquam crederet Te vivo. DEMIPHO Non, non sic futurum est: non potest. Egone illam cum illo ut patiar nuptam unum diem? Nihil suave meritum est. Hominem commonstrarier Mihi istum volo, aut ubi habitet demonstrarier. GETA Nempe Phormionem? DEMIPHO Istum patronum mulieris. GETA Iam faxo hic aderit. DEMIPHO Antipho ubi nunc est? PHAEDRIA Foris. DEMIPHO Abi, Phaedria: eum require atque adduce huc. PHAEDRIA Eo Recta via equidem illuc. GETA Nempe ad Pamphilam. DEMIPHO At ego Deos Penates hinc salutatum domum Devertar; inde ibo ad forum, atque aliquot mihi Amicos advocabo ad hanc rem qui assient, Ut ne imparatus sim, si adveniat Phormio.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable