Passage
Terence, Phormio 2.2
lat terence phi004 perseus lat2
(PHORMIO. GETA.) PHORMIO ITANE patris ais conspectum veritum hinc abisse? GETA Admodum. PHORMIO Phanium relictam solam? GETA Sic. PHORMIO Et iratum senem? GETA Oppido. PHORMIO Ad te summa solum, Phormio, rerum redit. Tute hoc intristi: tibi omne est exedendum. Accingere. GETA Obsecro te— PHORMIO Si rogabit? GETA In te spes est— PHORMIO Eccere. Quid si reddet? GETA Tu impulisti— PHORMIO Sic opinor. GETA Subveni. PHORMIO Cedo senem: iam instructa sunt mihi in corde consilia omnia. GETA Quid ages? PHORMIO Quid vis nisi uti maneat Phanium, atque ex crimine hoc Antiphonem eripiam, atque in me omnem iram derivem senis? GETA O vir fortis, atque amicus. Verum hoc saepe, Phormio, Vereor, ne istaec fortitudo in nervum erumpat denique. PHORMIO Ah, Non ita est: factum est periclum: iam pedum visa est via. Quot me censes homines iam deverberasse usque ad necem, Hospites, tun cives? quo magis novi, tanto saepius. Cedodum, en unquam iniuriarum audisti mihi scriptam dicam? GETA Qui istuc? PHORMIO Quia non rete accipitri tenditur neque miluo, Qui male faciunt nobis: illis qui nihil faciunt tenditur. Quia enim in illis fructus est; in illis opera luditur. Aliis aliunde est periclum unde aliquid abradi potest: Mihi sciunt nihil esse. Dices, Ducent damnatum domum: Alere nolunt hominem edacem; et sapiunt, mea quidem sententia, Pro maleficio si beneficium summum nolunt reddere. GETA Non potest satis pro merito ab illo tibi referri gratia. PHORMIO Immo enim nemo satis pro merito gratiam regi refert. Tene asymbolum venire, unctum atque lautum e balneis, Otiosum ab animo, quum ille et cura et sumtu absumitur Dum tibi sit quod placeat; ille ringitur, tu rideas; Prior bibas, prior decumbas; coena dubia apponitur. GETA Quid istuc verbi est? PHORMIO Ubi tu dubites quid sumas potissimum. Haec cum rationem ineas quam sint suavia et quam cara sint, Ea qui praebet non tu hunc habeas plane praesentem Deum? GETA Senex adest: vide quid agas: prima coitio est acerrima. Si eam sustinueris, postilla iam, ut libet, ludas licet.