LOGOI

Passage

Terence, Phormio 2.3

lat terence phi004 perseus lat2

(DEMIPHO. GETA. PHORMIO.) DEMIPHO En unquam cuiquam contumeliosius Audistis factam iniuriam quam haec est mihi? Adeste, quaeso. GETA Iratus est. PHORMIO Quin tu hoc age: st! Iam ego hunc agitabo. Pro Deum immortalium! Negat Phanium esse hanc sibi cognatam Demipho? Hanc Demipho negat esse cognatam? GETA Negat. PHORMIO Neque eius patrem se scire qui fuerit? GETA Negat. DEMIPHO Ipsum esse opinor de quo agebam. Sequimini. PHORMIO Nec Stilphonem ipsum scire qui fuerit? GETA Negat. PHORMIO Quia egens relicta est misera, ignoratur parens, Negligitur ipsa: vide avaritia quid facit. GETA Si herum insimulabis avaritiae, male audies. DEMIPHO O audaciam! etiam me ultro accusatum advenit? PHORMIO Nam iam adolescenti nihil est quod succenseam, Si illum minus norat: quippe homo iam grandior, Pauper, cui opera vita erat, ruri fere Se continebat: ibi agrum de nostro patre Colendum habebat. Saepe interea mihi senex Narrabat se hunc negligere cognatum suum: At quem virum! quem ego viderim in vita optimum. GETA Videas te atque illum ut narras. PHORMIO I in malam crucem. Nam nisi ita eum existimassem, nunquam tam graves Ob hanc inimicitias caperem in vestram familiam, Quam is aspernatur nunc tam illiberaliter. GETA Pergin hero absenti male loqui, impurissime? PHORMIO Dignum autem hoc illo est. GETA Ain tandem, career? DEMIPHO Geta. GETA Bonorum extortor, legum contortor. DEMIPHO Geta. PHORMIO Responde. GETA Quis homo est? ehem! DEMIPHO Tace. GETA Absenti tibi Te indignas, seque dignas, contumelias Nunquam cessavit dicere hodie. DEMIPHO Ohe, desine. Adolescens, primum abs te hoc bona venia peto, Si tibi placere potis est, mihi ut respondeas: Quem amicum tuum ais fuisse istum? explana mihi: Et qui cognatum me sibi esse diceret. PHORMIO Proinde expiscare, quasi non nosses. DEMIPHO Nossem? PHORMIO Ita. DEMIPHO Ego me nego: tu qui ais redige in memoriam. PHORMIO Eho, tu sobrinum tuum non noras? DEMIPHO Enicas: Dic nomen. PHORMIO Nomen? DEMIPHO Maxime. Quid nunc taces? PHORMIO Perii hercle: nomen perdidi. DEMIPHO Hem, quid ais? PHORMIO Geta. Si meministi id quod olim dictum est, subiice. Hem, Non dico: quasi non noris, tentatum advenis. DEMIPHO Egone autem tento? GETA Stilpho. PHORMIO Atque adeo quid mea? Stilpho est. DEMIPHO Quem dixti? PHORMIO Stilphonem, inquam, noveras? DEMIPHO Neque ego illum noram; neque mihi cognatus fuit Quisquam istoc nomine. PHORMIO Itane? non te horum pudet? At si talentum rem reliquisset decem— DEMIPHO Di tibi malefaciant. PHORMIO primus esses memoriter Progeniem vestram usque ab avo atque atavo proferens. DEMIPHO Ita ut dicis: ego tum si advenissem, qui mihi Cognata ea esset dicererm: itidem tu face. Cedo qui est cognata? GETA Eu, noster, recte. Heus tu, cave. PHORMIO Dilucide expedivi quibus me oportuit Iudicibus: tum, si id falsum fuerat, filius Cur non refellit? DEMIPHO Filium narras mihi, Cuius de stultitia dici ut dignum est non potest? PHORMIO At tu qui sapiens es magistratus adi; Iudicium de eadem causa iterum ut reddant tibi; Quandoquidem solus regnas, et soli licet Hic de eadem causa bis iudicium adipiscier. DEMIPHO Etsi mihi facta iniuria est, verumtamen Potius quam lites secter, aut quam te audiam, Itidem ut cognata si sit, id quod lex iubet Dotem dare, abduce hanc, minas quinque accipe. PHORMIO Ha, ha, he! homo suavis. DEMIPHO Quid est? num iniquum postulo? An ne hoc quidelm adipiscar ego, quod ius publicum est? PHORMIO Itane tandem quæso, item ut meretricem ubi abusus sis, Mercedem dare lex iubet ei atque amittere? An, Ut ne quid turpe civis in se admitteret Propter egestatem, proximo iussa est dari, Ut cum uno aetatem degeret? quod tu vetas. DEMIPHO Ita proximo quidem! At nos unde? aut quamobrem— PHORMIO Ohe, Actum, aiunt, ne agas. DEMIPHO Non agam? immo haud desinam, Donec perfecero hoc. PHORMIO Ineptis. DEMIPHO Sine modo. PHORMIO Postremo tecum nihil rei nobis, Demipho, est. Tuus est damnatus gnatus, non tu; nam tua Præterierat iam ad ducendum aetas. DEMIPHO Omnia haec Illum putato quae ego nunc dico dicere; Aut quidem cum uxore hac ipsum prohibebo domo. GETA Iratus est. PHORMIO Tute idem melius feceris. DEMIPHO Itane es paratus facere me adversum omnia, Infelix? PHORMIO Metuit hic nos, tametsi sedulo Dissimulat. GETA Bene habent tibi principia. PHORMIO Quin quod est Ferendum fers? tuis dignum factis feceris, Ut amici inter nos simus. DEMIPHO Egon tuam expetam Amicitiam? aut te visum aut auditum velim? PHORMIO Si concordabis cum illa, habebis quae tuam Senectutem oblectet; respice aetatem tuam. DEMIPHO Te oblectet; tibi habe. PHORMIO Minue vero iram. DEMIPHO Hoc age: Satis iam verborum est: nisi tu properas mulierem Abducere, ego illam eiiciam. Dixi, Phormio. PHORMIO Si tu illam attigeris secus quam dignum est liberam, Dicam tibi impingam grandem: dixi, Demipho. Si quid opus fuerit, heus, domo me. GETA Intelligo.

Provenance