LOGOI

Passage

Terence, Phormio 3.1

lat terence phi004 perseus lat2

(ANTIPHO. GETA.) ANTIPHO Enimvero, Antipho, multimodis cum istoc animo es vituperandus. Itane te hinc abisse et vitam tuam tutandam aliis dedisse? Alios tuam rem credidisti magis quam tete animadversuros? Nam, ut ut erant alia, illi certe quae nunc tibi domi est consuleres, Ne quid propter tuam fidem decepta pateretur mali, Cuius nunc miserae spes opesque sunt in te uno omnes sitae. GETA Equidem, here, nos iam dudum hic te absentem incusamus qui abieris. ANTIPHO Te ipsum quaerebam. GETA Sed ea causa nihilo magis defecimus. ANTIPHO Loquere, obsecro; quonam in loco sunt res et fortunae meae? Numquid patri subolet? GETA Nihil etiam. ANTIPHO Et quid spei porro est? GETA Nescio. ANTIPHO Ah. GETA Nisi Phaedria haud cessavit pro te eniti. ANTIPHO Nihil fecit novi. GETA Tur Phormio itidem in hac re, ut in aliis, strenuum hominem praebuit. ANTIPHO Quid is fecit? GETA Confutavit verbis admodum iratum patrem. ANTIPHO Eu, Phormio. GETA Ego quod potui porro. ANTIPHO Mi Geta, omnes vos amo. GETA Sic habent principia sese ut dico: adhuc tranquilla res est; Mansurusque patruum pater est, dum huc adveniat. ANTIPHO Quid eum? GETA Ut aibat, De eius consilio sese velle facere, quod ad hanc rem attinet. ANTIPHO Quantus metus est mihi venire huc salvum nunc patruum, Geta. Nam per eius unam, ut audio, aut vivam aut moriar sententiam. GETA Phaedria tibi adest. ANTIPHO Ubinam? GETA Eccum ab sua palaestra exit foras.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable