LOGOI

Passage

Terence, Phormio 3.3

lat terence phi004 perseus lat2

(PHAEDRIA. ANTIPHO. GETA.) PHAEDRIA Quid faciam? Unde ego nunc tam subito huic argentum inveniam miser, Cui minus nihilo est? quod si hic potuisset nunc exorarier Triduum hoc, promissum fuerat. ANTIPHO Itane hunc patiemur, Geta, Fieri miserum, qui me dudum, ut dixti, adiurit comiter, Quin, quum opus est, beneficium rursum ei experiamur reddere? GETA Scio quidem hoc esse aequum. ANTIPHO Age ergo, solus servare hunc potes. GETA Quid faciam? ANTIPHO Invenias argentum. GETA Cupio; sed id unde edoce. ANTIPHO Pater adest hic. GETA Scio; sed quid tum? ANTIPHO Ah, dictum sapienti sat est. GETA Itane? ANTIPHO Ita. GETA Sane hercle pulchre suades: etiam tu hinc abis? Non triumpho ex nuptiis tuis si nihil nanciscor mali, Ni etiam nunc me huius causa quaerere in maloiubeas crucem? ANTIPHO Verum hic dicit. PHAEDRIA Quid? ego vobis, Geta, alienus sum? GETA Haud puto. Sed parumne est quod omnibus nunc nobis succenset senex, Ni instigemus etiam ut nullus locus relinquatur preci? PHAEDRIA Alius ab oculis meis illam in ignotum hinc abducet locum? Hem! Tum igitur dum licet dumque adsum loquimini mecum, Antipho; Contemplamini me. ANTIPHO Quamobrem? aut quidnam facturus es cedo? PHAEDRIA Quoquo hinc asportabitur terrarum certum est persequi, Aut perire. GETA Di bene vertant, quod agas; pedetentim tamen. ANTIPHO Vide si quid opis potes afferre huic. GETA Si quid? quid? ANTIPHO Quaere, obsecro, Ne quid plus minusve faxit quod nos post pigeat, Geta. GETA Quaero. Salvus est, ut opinor; verum enim metuo malum. ANTIPHO Noli metuere: una tecum bona mala tolerabimus. GETA Quantum tibi opus est argenti? loquere. PHAEDRIA Solae triginta minae. GETA Triginta? hui percara est, Phaedria. PHAEDRIA Istaec vero vilis est. GETA Age, age; inventas reddam. PHAEDRIA O lepidum! GETA Aufer te hinc. PHAEDRIA Iam opus est. GETA Iam feres. Sed opus est mihi Phormionem ad hanc rem adiutorem dari. ANTIPHO Praesto est: audacissime oneris quidvis impone, et feret. Solus est homo amico amicus. GETA Eamus ergo ad eum ocius. ANTIPHO Numquid est quod opera mea vobis opus sit? GETA Nihil: verum abi domum; Et illam miseram, quam ego nunc intus scio esse exanimatam metu, Consolare: Cessas? ANTIPHO Nihil est aeque quod faciam libens. PHAEDRIA Qua via istuc facies? GETA Dicam in itinere: modo te hinc amove.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable