LOGOI

Passage

Terence, Phormio 4.3

lat terence phi004 perseus lat2

(ANTIPHO. GETA. CHREMES. DEMIPHO.) ANTIPHO Exspecto quam mox recipiat huc sese Geta: Sed patruum video cum patre adstantem. Hei mihi, Quam timeo adventus huius quo impellat patrem. GETA Adibo hosce, O noster Chreme. CHREMES Salve, Geta. GETA Venire salvum volupe est. CHREMES Credo. GETA Quid agitur? CHREMES Multa advenienti, ut fit, nova hic compluria. GETA Ita: de Antiphone audistin quae facta? CHREMES Omnia. GETA Tun dixeras huic? facinus indignum, Chreme, Sic circumiri. DEMIPHO Id cum hoc agebam commodum. GETA Nalm hercle ego quoque id quidem agitans mecum sedulo Inveni, opinor, remedium huic rei. CHREMES Quid, Geta? DEMIPHO Quod remedium? GETA Ut abii abs te, fit forte obviam Mihi Phormio. CHREMES Qui Phormio? GETA Is qui istam. CHREMES Scio. GETA Visum est mihi ut eius tentarem sententiam. Prendo hominem solum:Cur non, inquam, Phormio, Vides inter nos sic haec potius cum bona Ut componantur gratia quam cum mala? Herus liberalis est, et fugitans litium: Nam caeteri quidem hercle amici omnes modo Uno ore auctores fuere ut praecipitem hanc daret. ANTIPHO Quid hic coeptat? aut quo evadet hodie? GETA An legibus Daturum poenas dices, si illam eiecerit? Iam id exploratum est. Heia, sudabis satis, Si cum illo inceptas homine: ea eloquentia est. Verum pone esse victum eum: at tandem tamen Non capitis eius res agitur, sed pecuniae. Postquam hominem his verbis sentio mollirier, Soli sumus nunc hic, inquam; eho dic, quid velis dari Tibi in manum, ut herus his desistat litibus; Haec hinc facessat; tu molestus ne sies. ANTIPHO Satin illi Di sunt propitii? GETA Nam sat scio, Si tu aliquam partem aequi bonique dixeris, Ut est ille bonus vir, tria non commutabitis Verba hodie inter vos. DEMIPHO Quis te istaec iussit loqui? CHREMES Immo non potuit melius pervenirier Eo quo nos volumus. ANTIPHO Occidi. CHREMES Perge eloqui. GETA A primo homo insanibat. CHREMES Cedo, quid postulat? GETA Quid? nimium quantum libuit. CHREMES Die. GETA Si quis daret Talentum magnum. CHREMES Immo malum hercle: ut nihil pudet. GETA Quod dixi adeo ei. Quaeso quid si filiam Suam unicam locaret? parvi retulit Non suscepisse: inventa est quae dotem petat. Ad pauca ut redeam, ac mittam illius ineptias; Haec denique eius fuit postrema oratio: Ego, inquit, iam a principio amici filiam, Ita ut acquum fuerat, volui uxorem ducere: Nam mihi veniebat in mentem eius incommodum, In servitutem pauperem ad ditem dari: Sed mihi opus crat, ut aperte tibi nunc fabuler, Aliquantulum quae afferret qui dissolverem Quae debeo; et etiam nunc, si vult Demipho Dare quantum ab hac accipio quae sponsa est mihi, Nullam mihi malim quam istanc, uxorem dari. ANTIPHO Utrum stultitia facere ego hunc an malitia Dicam, scientem an imprudentem, incertus sum. DEMIPHO Quid si animam debet? GETA Ager oppositus est pignori, Ob decem minas, inquit. DEMIPHO Age, age; iam ducat: dabo. GETA Aediculae item sunt ob decem alias. DEMIPHO Oi! hui! Nimium est. CHREMES Ne clama: petito hasce a me decem. GETA Uxori emenda ancillula est: tum pluscula Supellectile opus est: opus est sumtu ad nuptias: His rebus sane pone, inquit, decem minas. DEMIPHO Sexcentas proinde scribito iam mihi dicas. Nihil do: impuratus me ille ut etiam irrideat? CHREMES Quaeso, ego dabo, quiesce: tu modo filius Fac ut illam ducat nos quam volumus. ANTIPHO Hei mihi, Geta, occidisti me tuis fallaciis. CHREMES Mea causa eiicitur: me hoc est aequum amittere. GETA Quantum potest me certiorem, inquit, face; Si illam dant, hanc ut mittam; ne incertus siem; Nam illi mihi dotem iam constituerunt dare. CHREMES Iam accipiat; illis repudium renuntiet; Hanc ducat. DEMIPHO Quae quidem illi res vertat male. CHREMES Opportune adeo argentum nunc mecum attuli, Fructum quem Lemni uxoris reddunt praedia: Id sumam: uxori tibi opus esse dixero.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable