LOGOI

Passage

Terence, Phormio 4.4

lat terence phi004 perseus lat2

(ANTIPHO. GETA.) ANTIPHO Geta. GETA Hem. ANTIPHO Quid egisti? GETA Emunxi argento senes. ANTIPHO Satin est id? GETA Nescio hercle: tantum iussus sum. ANTIPHO Eho, verbero, aliud mihi respondes ac rogo? GETA Quid ergo narras? ANTIPHO Quid ego narrem? opera tua Ad restim mihi quidem res rediit planissime. Ut te quidem omnes Di, Deaeque, Superi, Inferi, Malis exemplis perdant. Hem, si quid velis, Huic mandes, qui te ad scopulum e tranquillo auferat. Quid minus utibile fuit quam hoc ulcus tangere, Aut nominare uxorem? iniecta est spes patri Posse illam extrudi. Cedo nunc porro, Phormio Dotem si accipiet, uxor ducenda est domum: Quid fiet? GETA Non enim ducet. ANTIPHO Novi: caeterum, Quum argentum repetent, nostra causa scilicet In nervum potius ibit. GETA Nihil est, Antipho, Quin male narrando possit depravarier. Tu id quod boni est excerpis; dicis quod mali est. Audi nunc contra iam: si argentum acceperit, Ducenda est uxor, ut ais: concedo tibi. Spatium quidem tandem apparandis nuptiis, Vocandi, sacrificandi dabitur paululum. Interea amici quod polliciti sunt dabunt: Inde istis reddet. ANTIPHO Quamobrem? aut quid dicet? GETA Rogas? Quot res postilla monstra evenerunt mihi! Introiit in aedes ater alienus canis; Anguis per impluvium decidit de tegulis; Gallina cecinit; interdixit hariolus; Haruspex vetuit ante brumam aliquid novi Negoti incipere; quae causa est iustissima. Haec fient. ANTIPHO Ut modo fiant. GETA Fient: me vide. Pater exit: abi, die, esse argentum, Phaedriae.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable