Passage
Terence, Phormio 5.1
lat terence phi004 perseus lat2
(SOPHRONA. CHREMES.) SOPHRONA Quid agam? quem mihi amicum inveniam misera? aut quo consilia haec referam? aut Unde mihi auxilium petam? Nam vereor hera ne ob meum suasum indigne iniuria afficiatur: Ita patrem adolescents facta haec tolerare audio violenter. CHREMES Nam quae haec anus est exanimata, a fratre quae egressa est meo? SOPHRONA Quod ut facerem egestas me impulit; quum scirem infirmas nuptias Hasce esse; ut id consulerem, interea vita ut in tuto foret. CHREMES Certe edepol, nisi me animus fallit, aut parum prospiciunt oculi, Meae nutricem gnatae video. SOPHRONA Neque ille investigatur— CHREMES Quid ago? SOPHRONA Qui est eius pater. CHREMES Adeo? an maneo, dum ea quake loquitur magis cognosco? SOPHRONA Quod si eum nunc reperire possim, nihil est quod verear. CHREMES Ea est ipsa: Colloquar. SOPHRONA Quis hic loquitur? CHREMES Sophrona. SOPHRONA Et meum nomen nominat? CHREMES Respice ad me. SOPHRONA Di, obsecro vos, estne hic Stilpho? CHREMES Non. SOPHRONA Negas? CHREMES Concede hinc a foribus paululum istorsum, sodes, Sophrona. Ne me istoc posthac nomine appellassis. SOPHRONA Quid? non, obsecro, es Quem semper te esse dictitasti? CHREMES St! SOPHRONA Quid has metuis fores? CHREMES Conclusam hic habeo uxorem saevam: verum istoc de nomine Eo perperam olim dixi ne vos forte imprudentes foris Effutiretis, atque id porro aliqua uxor mea rescisceret. SOPHRONA Istoc pol nos te hic invenire miserae nunquam potuimus. CHREMES Eho, die mihi, quid rei tibi est cum familia hac unde exis? Ubi illae sunt? SOPHRONA Miseram me! CHREMES Hem, quid est? vivuntne? SOPHRONA Vivit gnata: Matrem ipsam ex aegritudine miseram mors consecuta est. CHREMES Male factum. SOPHRONA Ego autem quae essem anus deserta, egens, ignota, Ut potui nuptum virginem locavi huic adolescenti Harum qui est dominus aedium. CHREMES Antiphonine? SOPHRONA Hem! illi ipsi. CHREMES Quid? duasne is uxores habet? SOPHRONA Au, obsecro: unam ille quidem hanc solam. CHREMES Quid illam alteram quae dicitur cognata? SOPHRONA Haec ergo est. CHREMES Quid ais? SOPHRONA Composito factum est quomodo hanc amans habere posset Sine dote. CHREMES Di vestram fidem, quam saepe forte temere Eveniunt quae non audeas optare! Offendi adveniens Quicum volebam, atque ut volebam, collocatam filiam. Quod nos ambo opere maximo dabamus operam ut fieret, Sine nostra cura, maxima sua cura, haec sola fecit. SOPHRONA Nunc quid opus facto sit vide. Pater adolescentis venit; Eumque animo iniquo hoc oppido ferre aiunt. CHREMES Nihil pericli est. Sed per Deos atque homines, meam esse hanc cave resciscat quisquam. SOPHRONA Nemo ex me scibit. CHREMES Sequere me: intus caetera audies. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable