LOGOI

Passage

Terence, Phormio 5.2

lat terence phi004 perseus lat2

(DEMIPHO. GETA.) DEMIPHO Nostrapte culpa facimus ut malis expediat esse, Dum nimium dici nos bonos studemus et benignos. Ita fugias ne praeter casam, quod aiunt. Nonne id sat erat, Accipere ab illo iniuriam? etiam argentum est ultro obiectum, Ut sit qui vivat dum aliud aliquid flagiti conficiat. GETA Planissime. DEMIPHO His nunc praemium est qui recta prava faciunt. GETA Verissime. DEMIPHO Ut stultissime quidem illi rem gesserimus. GETA Modo ut hoc consilio possiet discedi ut istam ducat. DEMIPHO Etiamne id dubium est? GETA Haud scio hercle, ut homo est, an mutet animum. DEMIPHO Hem, mutet autem? GETA Nescio: verum si forte dico. DEMIPHO Ita faciam, ut frater censuit, ut uxorem huc eius adducam, Cum ista ut loquatur: tu, Geta, abi prae; nuntia hanc venturam. GETA Argentum inventum est Phaedriae: de iurgio siletur. Provisum est ne in praesentia haec hinc abeat: quid nunc porro? Quid fict? in eodem luto haesitas: versura solves, Geta. Praesens quod fuerat malum in diem abiit: plagae crescunt, Nisi prospicis. Nunc hinc domum ibo, ac Phanium edocebo Ne quid vereatur Phormionem aut eius orationem.

Provenance