Passage
Terence, Phormio 5.6
lat terence phi004 perseus lat2
(GETA. ANTIPHO. PHORMIO.) GETA O Fortuna, O Fors fortuna, quantis commoditatibus Quam subito hero meo Antiphoni ope vestra hunc onerastis diem; ANTIPHO Quidnam hic sibi vult? GETA nosque amicos eius exonerastis metu! Sed ego nunc mihi cesso qui non humerum hunc onero pallio, Atque hominem propero invenire, ut haec quae contigerint sciat. ANTIPHO Num tu intelligis hic quid narret? PHORMIO Num tu? ANTIPHO Nihil. PHORMIO Tantundem ego. GETA Ad lenonem hinc ire pergam: ibi nunc sunt. ANTIPHO Heus Geta. GETA Hem tibi. Num mirum aut novum est revocari, cursum quum institueris? ANTIPHO Geta. GETA Pergit hercle. Nunquam tu odio tuo me vines. ANTIPHO Non manes? GETA Vapula. ANTIPHO Id quidem tibi iam fiet, nisi resistis, verbero. GETA Familiariorem oportet esse hunc: minitatur malum. Sed isne es quem quaero an non? ipsus est. PHORMIO Congredere actutum. ANTIPHO Quid est? GETA O omnium quantum est qui vivunt hominum homo ornatissime! Nam sine controversia ab Dis solus diligere, Antipho. ANTIPHO Ita velim: sed qui istuc credam ita esse mihi diei velim. GETA Satin est si te delibutum gaudio reddo? ANTIPHO Enicas. PHORMIO Quin tu hinc pollicitationes aufer, et quod fers cedo. GETA Oh, Tu quoque hic aderas, Phormio? PHORMIO Aderam: sed cessas? GETA Accipe, hem, Ut modo argentum tibi dedimus apud forum, recta domum Sumus profecti: interea mittit herus me ad uxorem tuam. ANTIPHO Quamobrem? GETA Omitto proloqui; nam nihil ad hanc rem est, Antipho. Ubi in gynaeceum ire occipio, puer ad me adcurrit Mida; Pone apprehendit pallio; resupinat: respicio; rogo Quamobrem retineat me: ait esse vetitum intro ad heram accedere. Sophrona modo fratrem huc, inquit, senis introduxit Chremem, Eumque nunc esse intus cum illis. Hoc ubi ego audivi, ad fores Suspenso gradu placide ire perrexi; accessi; adstiti; Animam compressi; aurem admovi: ita animum coepi attendere, Hoc modo sermonem captans. ANTIPHO Eu Geta. GETA Hic pulcherrimum Facinus audivi: itaque paene hercle exclamavi gaudio. ANTIPHO Quod? GETA Quodnam arbitrare? ANTIPHO Nescio. GETA Atqui mirificissimum: Patruus tuus pater est inventus Phanio uxori tuae. ANTIPHO Hem. Quid ais? GETA Cum eius consuevit olim matre in Lemno clanculum. PHORMIO Somnium. Utine haec ignoraret suum patrem? GETA Aliquid credito, Phormio, esse causae: sed me censen potuisse omnia Intelligere extra ostium intus quae inter sese ipsi egerint? ANTIPHO Atque hercle ego quoque illam audivi fabulam. GETA Immo etiam dabo Quo magis credas. Patruus interea inde huc egreditur foras: Haud multo post cum patre idem recipit se intro denuo: Ait uterque tibi potestatem eius habendae se dare. Denique ego missus sum te ut requirerem atque adducerem. ANTIPHO Quin ergo rape me: quid cessas? GETA Fecero. ANTIPHO O mi Phormio, Vale. PHORMIO Vale, Antipho: bene, ita me Di ament, factum: gaudeo Tantam fortunam de improviso esse his datam. Summa eludendi occasio est mihi nunc senes, Et Phaedriae curam adimere argentariam, Ne cuiquam suorum aequalium supplex siet: Nam idem hoc argentum, ita ut datum est, ingratiis Ei datum erit: hoc qui cogam re ipsa repperi. Nunc gestus mihi vultusque est capiendus novus. Sed hince concedam in angiportum hoc proximum: Inde hisce ostendam me, ubi erunt egressi foras. Quo me assimularam ire ad mercatum non eo. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable