Passage
Terence, Phormio 5.7
lat terence phi004 perseus lat2
(DEMIPHO. PHORMIO. CHREMES.) DEMIPHO Dis magnas merito gratias habeo atque ago, Quando evenere haec nobis, frater, prospere. Quantum potest nunc conveniendus Phormio est, Priusquam dilapidet nostras triginta minas Ut auferamus. PHORMIO Demiphonem, si domi est, Visam: ut, quod— DEMIPHO At nos ad te ibamus, Phormio. PHORMIO De eadem hac fortasse causa. DEMIPHO Ita hercle. PHORMIO Credidi. Quid ad me ibatis? Ridiculum. Verebamini Ne non id facerem quod recepissem semel? Heus, quanta quanta haec mea paupertas est, tamen Adhuc curavi unum hoc quidem, ut mihi esset fides. CHREMES Estne ea, ita ut dixi, liberalis? DEMIPHO Oppido. PHORMIO Itaque ad vos venio nuntiatum, Demipho, Paratum me esse: ubi vultis, uxorem date; Nam omnes posthabui mihi res, ita uti par fuit, Postquam tantopere id vos velle animadverteram. DEMIPHO At hic dehortatus est me ne illam tibi darem; Nam qui erit rumor populi, inquit, si id feceris? Olim quum honeste potuit tum non est data: Nunc viduam extrudi turpe est: ferme eadem omnia Quae tute dudum coram me incusaveras. PHORMIO Satis superbe illuditis me. DEMIPHO Qui? PHORMIO Rogas? Quia ne alteram quidem illam potero ducere: Nam quo redibo ore ad eam quam contemserim? CHREMES Tum autem Antiphonem video ab sese amittere Invitum eam; inque. DEMIPHO Tum autem video filium Invitum sane mulierem ab se amittere. Sed transi sodes ad forum, atque illud mihi Argentum rursum iube rescribi, Phormio. PHORMIO Quodne ego discripsi porro illis quibus debui DEMIPHO Quid igitur fiet? PHORMIO Si vis mihi uxorem dare, Quam despondisti, ducam: sin est ut velis Mancre illam apud te, dos hic maneat, Demipho. Nam non est aequum me propter vos decipi, Quum ego vestri honoris causa repudium alterae Remiserim quae dotis tantundem dabat. DEMIPHO I hinc in malam rein cum istac magnificentia, Fugitive: etiam nunc credis te ignorarier, Aut tua facta adeo? PHORMIO Irritor. DEMIPHO Tune hanc duceres, Si tibi data esset? PHORMIO Fac periclum. DEMIPHO Ut filius Cum illa habitet apud te; hoc vestrum consilium fuit. PHORMIO Quaeso, quid narras? DEMIPHO Quin tu mihi argentum cedo. PHORMIO Immo vero uxorem tu cedo. DEMIPHO In ius ambula. PHORMIO In ius? enimvero si porro esse odiosi pergitis— DEMIPHO Quid facies? PHORMIO Egone? Vos me indotatis modo Patrocinari fortasse arbitramini: Etiam dotatis soleo. CHREMES Quid id nostra? PHORMIO Nihil. Hic quandam noram cuius vir uxorem — CHREMES Hem. DEMIPHO Quid est? PHORMIO Lemni habuit aliam:— CHREMES Nullus sum. PHORMIO ex qua filiam Suscepit; et eam clam educat. CHREMES Sepultus sum. PHORMIO Haec adeo ego illi iam denarrabo. CHREMES Obsecro, Ne facias. PHORMIO Oh, tune is eras? Ut ludos facit. CHREMES Missum te facimus. PHORMIO Fabulae. CHREMES Quid vis tibi? Argentum quod habes condonamus te. PHORMIO Audio. Quid vos, malum, ergo me sic ludificamini, Inepti, vestra puerili sententia? Nolo, volo: volo, nolo rursum: cedo, cape. Quod dictum, indictum est: quod modo erat ratum, irritum est. CHREMES Quo pacto aut unde haec hic rescivit? DEMIPHO Nescio; Nisi me dixisse nemini id certo scio. CHREMES Monstri, ita me Di ament, simile. PHORMIO Inieci scrupulum. DEMIPHO Hem. Hicine ut a nobis hoc tantum argenti auferat, Tam aperte irridens? Emori hercle satius est. Animo virili praesentique ut sis para: Vides tuum peccatum esse clatum foras; Neque iam id celare posse te uxorem tuam. Nunc quod ipsa ex aliis auditura sit, Chreme, Id nosmet ipsos indicare placabilius est. Tum hunc impuratum poterimus nostro modo Ulcisci. PHORMIO Atat, nisi inihi prospicio, haereo. Hi gladiatorio animo ad me affectant viam. CHREMES At vereor ut placari possit. DEMIPHO Bono animo es. Ego redigam vos in gratiam, hoc fretus, Chreme, Quum e medio excessit unde haec suscepta est tibi. PHORMIO Itane agitis mecum? Satis astute aggredimini. Non hercle ex re istius me instigasti, Demipho. Ain tu? Ubi quae libitum fuerit peregre feceris, Neque huius sis veritus feminae primariae, Quin novo modo ei faceres contumeliam, Venias mihi precibus lautum peccatum tuum? Hisce ego illlam dictis ita tibi incensam dabo Ut ne restinguas lacrimis si exstillaveris. DEMIPHO Malum quod isti Di Deaeque omnes duiut. Tantane affectum quenquam esse hominem audacia? Non hoc publicitus scelus hinc deportarier In solas terras? CHREMES In id redactus sum loci Ut quid agam cum illo nesciam prorsum. DEMIPHO Ego scio: In ius eamus. PHORMIO In ius? huc, si quid libet. DEMIPHO Assequere ac retine, dum ego huc servos evoco. CHREMES Enim solus nequeo: accurre huc. PHORMIO Una iniuria est Tecum. CHREMES Lege agito ergo. PHORMIO Altera est tecum, Chreme. DEMIPHO Rape hunc. PHORMIO Itane agitis? enimvero voce est opus. Nausistrata, exi. CHREMES Os opprime. DEMIPHO Impurum vide, Quantum valet. PHORMIO Nausistrata, inquam. CHREMES Non taces? PHORMIO Taceam? DEMIPHO Nisi sequitur, pugnos in ventrem ingere. PHORMIO Vel oculum exclude: est ubi vos ulciscar probe. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable