LOGOI

Passage

Terence, Phormio 5.8

lat terence phi004 perseus lat2

(NAUSISTRATA. CHREMES. PHORMIO. DEMIPHO.) NAUSISTRATA Quis nominat me? CHREMES Hem. NAUSISTRATA Quid istuc turbae est, obsecro, Mi vir? PHORMIO Ehem, quid nunc obstipuisti? NAUSISTRATA Quis hic homo est? Non mihi respondes? PHORMIO Hicine ut tibi respondeat, Qui hercle ubi sit nescit? CHREMES Cave isti quicquam creduas. PHORMIO Abi, tange: si non totus friget, me enica. CHREMES Nihil est. NAUSISTRATA Quid ergo est? quid istic narrat? PHORMIO Iam scies: Ausculta. CHREMES Pergin credere? NAUSISTRATA Quid ego, obsecro, Huic credam qui nihil dixit? PHORMIO Delirat miser Timore. NAUSISTRATA Non pol temere est quod tu tam times. CHREMES Ego timeo? PHORMIO Recte sane: quando nihil times, Et hoc nihil est quod ego dico, tu narra. DEMIPHO Scelus! Tibi narret? PHORMIO Eho tu, factum est abs te sedulo Pro fratre. NAUSISTRATA Mi vir, non mihi narras? CHREMES At— NAUSISTRATA Quid, at? CHREMES Non opus est dicto. PHORMIO Tibi quidem: at scito huic opus est. In Lemno— CHREMES Hem, quid ais? DEMIPHO Non taces? PHORMIO clam te— CHREMES Hei mihi. PHORMIO Uxorem duxit. NAUSISTRATA Mi homo, Di melius duint. PHORMIO Sic factum est. NAUSISTRATA Perii misera. PHORMIO Et inde filiam Suscepit iam unam, dum tu dormis. CHREMES Quid agimus? NAUSISTRATA Pro Di immortales, facinus indignum, et malum. PHORMIO Hoc actum est. NAUSISTRATA An quicquam hodie est factum indignius? Qui mihi ubi ad uxores ventum est tum fiunt senes. Demipho, te appello; nam me cum hoc ipso distaedet loqui. Haecine erant itiones crebrae, et mansiones diutinae Lemni? haecine erat ea quae nostros fructus minuebat vilitas? DEMIPHO Ego, Nausistrata, esse in hac re culpam meritam non nego; Sed ea quin sit ignoscenda. PHORMIO Verba fiunt mortuo. DEMIPHO Nam neque negligentia tua, neque odio id fecit tuo. Vinolentus fere abhinc annos quindecim mulierculam Eam compressit, unde haec nata est: neque postilla unquam attigit. Ea mortem obiit, e medio abiit, qui fuit in re hac serupulus. Quamobrem te oro, ut alia facta tua sunt, aequo animo hoc feras. NAUSISTRATA Quid ego aequo animo? Cupio misera in hac re iam defungier. Sed quid sperem? aetate porro minus peccaturum putem? Iam tum erat senex, senectus si verecundos facit. An mea forma atque aetas nunc magis expetenda est, Demipho? Quid mihi nunc affers quamobrem exspectem aut sperem porro non fore? PHORMIO Exsequias Chremeti quibus est commodum ire hem tempus est. Sic dabo: age nunc, age, Phormionem qui volet lacessito. Faxo tali eum mactatum atque hic est infortunio. Redeat sane in gratiam: iam supplici satis est mihi: Habet haec ei quod dum vivat usque ad aurem ogganniat. NAUSISTRATA At meo merito, credo: quid ego nunc commemorem, Demipho, Singulatim qualis ego in hunc fuerim? DEMIPHO Novi aeque omnia Tecum. NAUSISTRATA Meritone hoc meo videtur factum? DEMIPHO Minime gentium; Verum, quando iam accusando fieri infectum non potest, Ignosce: orat; confitetur; purgat: quid vis amplius? PHORMIO Enimvero prius quam haec dat veniam, mihi prospiciam et Phaedriae. Heus, Nausistrata, prius quam huic respondes temere, audi. NAUSISTRATA Quid est? PHORMIO Ego minas triginta per fallaciam ab illo abstuli; Eas dedi tuo gnato; is pro sua amica lenoni dedit. CHREMES Hem, quid ais? NAUSISTRATA Adeone hoc indignum tibi videtur, filius Homo adolescens si habet unam amicam, tu uxores duas? Nihil pudere! Quo ore illum obiurgabis? responde mihi. DEMIPHO Faciet ut voles. NAUSISTRATA Immo, ut meam iam scias sententiam, Neque ego ignosco neque promitto quicquam; neque respondeo, Prius quam gnatum video: eius iudicio permitto omnia; Quod is iubebit, faciam. PHORMIO Mulier sapiens es, Nausistrata. NAUSISTRATA Satin tibi est ? CHREMES Immo vero pulchre discedo et probe, Et praeter spem. NAUSISTRATA Tu tuum nomen die quod est. PHORMIO Mihin? Phormio: Vestrae familiae hercle amicus, et tuo summus Phaedriae. NAUSISTRATA Phormio, at ego ecastor posthac tibi quod potero et quae voles Faciamque et dicam. PHORMIO Benigne dicis. NAUSISTRATA Pol meritum est tuum. PHORMIO Vin primum hodie facere quod ego gaudeam, Nausistrata, Et quod tuo viro oculi doleant? NAUSISTRATA Cupio. PHORMIO Me ad coenam voca. NAUSISTRATA Pol vero voco. DEMIPHO Eamus intro hinc. CHREMES Fiat: sed ubi est Phaedria, Iudex noster? PHORMIO Iam hic faxo aderit. Ω Vos valete et plaudite.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable