Passage
Terence, Hecyra 1.1
lat terence phi005 perseus lat2
(PHILOTIS. SYRA.) PHILOTIS Per pol quam paucos reperias meretricibus Fideles evenire amatores, Syra. Vel hic Pamphilus iurabat quoties Bacchidi, Quam sancte ut quivis facile posset credere, Nunquam illa viva lucturum uxorem domum. Hem duxit. SYRA Ergo propterea te sedulo Et moueo, et hortor, ne cuiusquam misereat, Quin spolies, mutiles, laceres, quemque nacta sis. PHILOTIS Utine eximium neminem habeam? SYRA Neminen; Nam nemo illorum quisquam, scito, ad te venit Quin ita paret sese abs te ut blanditiis suis Quam minimo pretio suam voluptatem expleat. Iliscine tu, amabo, non contra insidiabere? PHILOTIS Tamen pol eandem iniurium est esse omnibus. SYRA Iniurium autem est ulcisci adversarios, Aut qua via te captent eadem ipsos capi? Eheu me miseram, cur non aut istaec mihi Aetas et forma est, aut tibi haec sententia? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable