LOGOI

Passage

Terence, Hecyra 3.1

lat terence phi005 perseus lat2

(PAMPHILUS. PARMENO. MYRRHINA.) PAMPHILUS Nemini ego plura acerba credo esse ex amore homini unquam oblata Quam mihi. Heu me infelicem, hancine ego vitam parsi perdere? Hacine causa ego cram tantopere cupidus redeundi domum, Cui quanto fuerat praestabilius ubivis gentium agere aetatem Quam huc redire, atque haec ita esse miserum me resciscere. Nam nos omnes, quibus est alicunde aliquis obiectus labos, Omne quod est interea tempus prius quam id rescitum est lucro est. PARMENO At sic citius qui te expedias his aerumnis reperies. Si non redisses, hae irae factae essent multo ampliores; Sed nunc adventum tuum ambas, Pamphile, scio reverituras. Rem cognosces; iram expedies; rursum in gratiam restitues. Levia sunt haec quae tu pergravia esse in animum induxti tuum. PAMPHILUS Quid consolare me? an quisquam usquam gentium est aeque miser? Prius quam hanc uxorem duxi habebam alibi animum amori deditum: Iam in hac re, ut taceam, cuivis facile scitu est quam fuerim miser: Tamen nunquam ausus sum recusare eam quam mihi obtrudit pater. Vix me illinc abstraxi, atque impeditum in ea expedivi animum meum, Vixque huc contuleram; hem, nova res orta est porro ab hac quae me abstrahat. Tum matrem ex ea re me aut uxorem in culpa inventurum arbitror; Quod ita quum esse invenero, quid restat nisi porro ut fiam miser? Nam matris ferre iniurias me, Parmeno, pietas iubet. Tum uxori obnoxius sum; ita olim suo me ingenio pertulit; Tot meas iniurias quae nunquam in ullo patefecit loco. Sed magnum nescio quid necesse est evenisse, Parmeno, Unde ira inter eas intercessit quae tam permansit diu. PARMENO Haud quidem hercle parvum, si vis vero veram rationem exsequi. Non maximas quae maximae sunt interdum irae iniurias Faciunt; nam saepe est quibus in rebus alius ne iratus quidem est, Quum de eadem causa est iracundus factus inimicissimus. Pueri inter sese quam pro levibus noxiis iras gerunt! Quapropter? quia enim qui eos gubernat animus infirmum gerunt. Itidem illae mulieres sunt ferme ut pueri levi sententia. Fortasse unum aliquod verbum inter eas iram hanc concivisse. PAMPHILUS Abi, Parmeno, intro ac me venisse nuntia. PARMENO Hem, quid hoc est? PAMPHILUS Tace. Trepidari sentio et cursari rursum prorsum. PARMENO Agedum ad fores Accede propius. Hem, sensistin? PAMPHILUS Noli fabularier. Pro Iupiter! clamorem audivi. PARMENO Tute loqueris, me vetas. MYRRHINA Tace obsecro mea gnata. PAMPHILUS Matris vox visa est Philumenae. Nullus sum. PARMENO Quidum? PAMPHILUS Perii! PARMENO Quamobrem? PAMPHILUS Nescio quod magnum malum Profecto, Parmeno, me celas. PARMENO Uxorem Philumenam Pavitare nescio quid dixerunt: id si forte est nescio. PAMPHILUS Interii. Cur mihi id non dixti? PARMENO Quia non poteram una omnia. PAMPHILUS Quid morbi est? PARMENO Nescio. PAMPHILUS Quid? nemon medicum adduxit? PARMENO Nescio. PAMPHILUS Cesso hinc ire intro, ut hoc quam primum quicquid est certum sciam? Quonam modo, Philumena mea, nunc te offendam affectam? Nam si periclum ullum in te inest, perisse me una haud dubium est. PARMENO Non usus facto est mihi nunc hunc intro sequi: Nam invisos omnes nos esse illis sentio. Heri nemo voluit Sostratam intro admittere. Si forte morbus amplior factus siet, Quod sane nolim, maxime heri causa mei, Servum ilico introisse dicent Sostratae; Aliquid tulisse comminiscentur mali Capiti atque aetati illorum, morbus qui auctus siet. Hera in crimen veniet, ego vero in magnum malum.

Provenance