LOGOI

Passage

Terence, Hecyra 3.2

lat terence phi005 perseus lat2

(SOSTRATA. PARMENO. PAMPHILUS.) SOSTRATA Nescio quid iamdudum audio hic tumultuari misera: Male metuo ne Philumenae magis morbus aggravescat; Quod te Aesculapi, et te Salus, ne quid sit huius oro. Nunc ad eam visam. PARMENO Heus, Sostrata. SOSTRATA Ehem. PARMENO Iterum istinc excludere. SOSTRATA Ehem, Parmeno, tune hic eras? Perii, quid faciam misera? Non visam uxorem Pamphili, cum in proximo hic sit aegra? PARMENO Non visas? ne mittas quidem visendi causa quemquam: Nam qui amat cui odio ipsus est bis facere stulte duco: Laborem inanem ipsus capit, et illi molestiam affert. Tum autem filius introiit videre, ut venit, quid agat. SOSTRATA Quid ais? an venit Pamphilus? PARMENO Venit. SOSTRATA Dis gratiam habeo. Hem, istoc verbo animus mihi rediit, et cura ex corde excessit. PARMENO Iam ea de causa maxime nunc huc introire nolo: Nam si remittent quippiam Philumenae dolores, Omnem rem narrabit, scio, continuo sola soli Quae inter vos intervenit, unde ortum est initium irae. Atque eccum video ipsum egredi: quam tristis est! SOSTRATA O mi gnate. PAMPHILUS Mea mater salve. SOSTRATA Gaudeo venisse salvum: salvan Philumena est? PAMPHILUS Meliuscula est. SOSTRATA Utinam istuc ita Di faxint. Quid tu igitur lacrimas? aut quid es tam tristis? PAMPHILUS Recte, mater. SOSTRATA Quid fuit tumulti? dic mihi: an dolor repente invasit? PAMPHILUS Ita factum est. SOSTRATA Quid morbi est? PAMPHILUS Febris. SOSTRATA Quotidiana? PAMPHILUS Ita aiunt. I sodes intro; consequar iam te, mea mater. SOSTRATA Fiat. PAMPHILUS Tu pueris curre Parmeno obviam, atque eis onera adiuta. PARMENO Quid? non sciunt ipsi viam domum qua redeant? PAMPHILUS Cessas?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable