Passage
Terence, Hecyra 3.5
lat terence phi005 perseus lat2
(LACHES. PHIDIPPUS. PAMIPHILUS.) LACHES Dixtin dudum illam dixisse se exspectare filium? PHIDIPPUS Factum. LACHES Venisse aiunt: redeat. PAMPHILUS Quam causam dicam patri Quamobrem non reducam nescio. LACHES Quem ego hic audivi loqui? PAMPHILUS Certum offirmare est viam me quam decrevi persequi. LACHES Ipsus est de quo hic agebam tecum. PAMPHILUS Salve, mi pater. LACHES Gnate mi, salve. PHIDIPPUS Bene factum te advenisse, Pamphile; Atque adeo, quod maximum est, salvum atque validum. Pa Creditur. LACHES Advenis modo? PAMPHILUS Admodum. LACHES Cedo, quid reliquit Phania Consobrinus noster? PAMPHILUS Sane hercle homo voluptati obsequens Fuit dum vixit; et qui sic sunt haud multum heredem iuvant: Sibi vero hanc laudem relinquunt: Vixit, dum vixit, bene. LACHES Tum tu igitur nihil attulisti huc plus una sententia? PAMPHILUS Quicquid est id quod reliquit profuit. LACHES Immo obfuit; Nam illum vivum et salvum vellem. PHIDIPPUS Impune optare istuc licet: Ille reviviscet iam nunquam; et tamen utrum malis scio. LACHES Heri Philumenam ad se arcessi hic iussit: die iussisse te. PHIDIPPUS Noli fodere: iussi. LACHES Sed eam iam remittet. PHIDIPPUS Scilicet. PAMPHILUS Omnem rem scio ut sit gesta: adveniens audivi omnia. LACHES At istos invidos Di perdant qui haec libenter nuntiant. PAMPHILUS Ego me scio cavisse ne ulla merito contumelia Fieri a vobis posset: idque si nunc memorare hic velim, Quam fideli animo et benigno in illam et clementi fui, Vere possum; ni te ex ipsa haec magis velim resciscere; Namque eo pacto maxime apud te meo erit ingenio fides, Quum illa quae nunc in me iniqua est aequa de me dixerit: Neque mea culpa hoc discidium evenisse, id testor Deos. Sed quando sese esse indignam deputat matri meae Quae concedat, cuiusque mores toleret sua modestia, Neque alio pacto componi potest inter eas gratia, Segreganda aut mater a me est, Phidippe, aut Philumena: Nunc me pietas matris potius commodum suadet sequi. LACHES Pamphile, haud invito ad aures sermo mihi accessit tuus, Quum te postputasse omnes res prae parente intelligo. Verum vide ne impulsus ita prave insistas, Pamphile. PAMPHILUS Quibus iris impulsus nunc in illam iniquus siem? Quae nunquam quicquam erga me commerita est, pater, Quod nollem; et saepe quod vellem meritam scio. Amoque et laudo et vehementer desidero; Nam fuisse erga me miro ingenio expertus sum; Illique exopto ut reliquam vitam exigat Cum eo viro me qui sit fortunatior; Quandoquidem illam a me distrahit necessitas. PHIDIPPUS Tibi id in manu est ne fiat. LACHES Si sanus sies, Iube illam redire. PAMPHILUS Non est consilium, pater. Matris servibo commodis. LACHES Quo abis? mane; Mane, inquam: quo abis? PHIDIPPUS Quae haec est pertinacia? LACHES Dixin, Phidippe, hanc rem aegre laturum esse eum? Quamobrem te orabam filiam ut remitteres. PHIDIPPUS Non credidi edepol adeo inhumanum fore. Ita nunc is sibi me supplicaturum putat? Si est ut velit reducere uxorem, licet; Sin alio est animo, renumeret dotem huc; eat. LACHES Ecce autem tu quoque proterve iracundus es. PHIDIPPUS Percontumax redisti huc nobis, Pamphile. LACHES Decedet iam ira haec, etsi merito iratus est. PHIDIPPUS Quia paulum vobis accessit pecuniae, Sublati animi sunt. LACHES Etiam mecum litigas? PHIDIPPUS Deliberet, renuntietque hodie mihi, Velitne an non; ut alii, si huic non sit, siet. LACHES Phidippe, ades, audi paucis. Abiit. Quid mea? Postremo inter se transigant ipsi, ut libet; Quando nec natus neque hic mihi quicquam obtemperant; Quae dico parvi pendunt. Porto hoc iurgium Ad uxorem, cuius haec fiunt consilio omnia; Atque in eam hoc omne quod mihi aegre est evomam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable