Passage
Terence, Hecyra 4.2
lat terence phi005 perseus lat2
(SOSTRATA. PAMPHILUS.) SOSTRATA Non clam me est, nate mi, tibi me esse suspectam uxorem tuam Propter meos mores hinc abisse, etsi ea dissimulas sedulo. Verum, ita me Di ament, itaque obtingant ex te quae exopto mihi, Ut nunquam sciens commerui merito ut caperet odium illa mei; Teque ante quam me amare rebar ei rei firmasti fidem. Nam mihi intus tuus pater narravit modo quo pacto me habueris Praepositam amori tuo: nunc tibi me certum est contra gratiam Referre, ut apud me praemium esse positum pietati scias. Mi Pamphile, hoc et vobis et meae commodum famae arbitror: Ego rus abituram hinc cum tuo me esse certo decrevi patre, Ne mea praesentia obstet, neu causa ulla restet reliqua Quin tua Philumema ad te redeat. PAMPHILUS Quaeso, quid istuc consili est? Illius stultitia victa ex urbe tu rus habitatum migres? Non facies: neque sinam ut qui nobis, mater, maledictum velit Mea pertinacia esse dicat factum, haud tua modestia. Tum tuas amicas te et cognatas deserere et festos dies Mea causa nolo. SOSTRATA Nihil pol iam istaec res mihi voluptatis ferunt: Dum aetatis tempus tulit perfuncta satis sum: satias iam tenet Studiorum istorum. Haec mihi nunc cura est maxima ut ne cui meae Longinquitas aetatis obstet, mortemve exspectet meam. Hic video me esse invisam immerito: tempus est concedere. Sic optime, ut ego opinor, omnes causas praecidam omnibus; Et me hac suspicione exsolvam, et illis morem gessero. Sine me obsecro hoc effugere vulgus quod male audit mulierum. PAMPHILUS Quam fortunatus caeteris sim rebus, absque una hac foret, Hanc matrem habens talem, illam autem uxorem. SOSTRATA Obsecro, mi Pamphile, Non tute incommodam rem, ut quaeque est, in animum induces pati? Si caetera sunt ita ut vis, itaque ut esse ego illam existimo, Mi gnate, da veniam hanc mihi: reduce illam. PAMPHILUS Vae misero mihi! SOSTRATA Et mihi quidem! nam haec res non minus me male habet quam te, gnate mi.