Passage
Terence, Hecyra 4.3
lat terence phi005 perseus lat2
(LACHES. SOSTRATA. PAMPHILUS.) LACHES Quem cum istoc sermonem habueris procul hinc stans accepi, uxor. Istuc est sapere, qui ubicumque opus sit animum possis flectere; Quod faciendum sit post fortasse idem hoc nunc si feceris. SOSTRATA Fors fuat pol. LACHES Abi rus ergo hinc: ibi ego te et tu me feres. SOSTRATA Spero ecastor. LACHES I ergo intro, et compone quae tecum simul Ferantur: dixi. SOSTRATA Ita ut iubes faciam. PAMPHILUS Pater. LACHES Quid vis, Pamphile? PAMPHILUS Hinc abire matrem? minime. LACHES Quid ita istuc vis? PAMPHILUS Quia de uxore incertus sum etiam quid sim facturus. LACHES Quid est? Quid vis facere nisi reducere? PAMPHILUS Equidem cupio; et vix contineor; Sed non minuam meum consilium: ex usu quod est id persequar. Credo ea gratia concordes magis, si non reducam, fore. LACHES Nescias. Verum id tua refert nihil utrum illae fecerint, Quando haec abierit. Odiosa haec est aetas adolescentulis. E medio aequum excedere est. Postremo iam nos fabula Sumus, Pamphile, senex atque anus. Sed video Phidippum egredi per tempus: accedamus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable