Passage
Terence, Hecyra 4.4
lat terence phi005 perseus lat2
(PHIDIPPUS. LACHES. PAMPHILUS.) PHIDIPPUS Tibi quoque edepol iratus sum, Philumena, Graviter quidem; nam hercle abs te factum est turpiter; Etsi tibi causa est de hac re: mater te impulit: Huic vero nulla est. LACHES Opportune te mihi, Phidippe, in ipso tempore ostendis. PHIDIPPUS Quid est? PAMPHILUS Quid respondebo his? aut quo pacto hoc aperiam? LACHES Die filiae rus concessuram hinc Sostratam: Ne revereatur minus iam quo redeat domum. PHIDIPPUS Ah, Nullam de his rebus culpam commeruit tua: A Myrrhina haec sunt mea uxore exorta omnia. Mutatio fit: ea nos perturbat, Lache. PAMPHILUS Dum ne reducam, turbent porro quam velint. PHIDIPPUS Ego, Pamphile, esse inter nos, si fieri potest, Affinitatem hanc sane perpetuam volo: Sin est ut aliter tua siet sententia, Accipias puerum. PAMPHILUS Sensit peperisse; occidi. LACHES Puerum? quem puerum? PHIDIPPUS Natus est nobis nepos: Nam abducta a vobis praegnas fuerat filia, Neque fuisse praegnatem unquam ante hunc scivi diem. LACHES Bene, ita me Di ament, nuntias; et gaudeo Natum illum, et tibi illam salvam: sed quid mulieris Uxorem habes, aut quibus moratam moribus? Nosne hoc celatos tam diu? nequeo satis Quam hoc mihi videtur factum prave proloqui. PHIDIPPUS Non tibi illud factum minus placet quam mihi, Lache. PAMPHILUS Etiamsi dudum fuerat ambiguum hoc mihi, Nunc non est quum eam consequitur alienus puer. LACHES Nulla tibi, Pamphile, hic iam consultatio est. PAMPHILUS Perii. LACHES Hunc videre saepe optabamus diem Quum ex te esset aliquis qui te appellaret patrem. Evenit: habeo gratiam Dis. PAMPHILUS Nullus sum. LACHES Reduc uxorem, ac noli adversari mihi. PAMPHILUS Pater, si ex me illa liberos vellet sibi, Aut se esse mecum nuptam, satis certo scio Non me clam haberet quod celasse intelligo. Nunc quum eius alienum esse a me animum sentiam, Nec conventurum inter nos posthac esse arbitror, Quamobrem reducam? LACHES Mater quod suasit sua Adolescens mulier fecit: mirandumne id est? Censen te posse reperire ullam mulierem Quae careat culpa? an quia non delinquunt viri? PHIDIPPUS Vosmet videte iam, Lache et tu Pamphile, Remissane opus sit vobis redductan domum. Uxor quid faciat in manu non est mea: Neutra in re vobis difficultas a me erit. Sed quid faciemus puero? LACHES Ridicule rogas: Quicquid futurum est, huic suum reddas scilicet, Ut alamus nostrum. PAMPHILUS Quem ipse neglexit pater Ego alam? LACHES Quid dixti? Eho, an non alemus, Pamphile? Prodemus quaeso potius? Quae haec amentia est? Enimvero prorsus iam tacere non queo; Nam cogis ea quae nolo ut praesente hoc loquar. Ignarum censes tuarum lacrimarum esse me? Aut quid sit id quod sollicitere ad hunc modum? Primum hanc ubi dixti causam, te propter tuam Matrem non posse habere hanc uxorem domi, Pollicita est ea se concessuram ex aedibus. Nunc postquam ademtam hanc quoque tibi causam vides; Puer quia clam te est natus nactus alteram es. Erras, tui animi si me esse ignarum putas. Aliquando tandem huc animum ut adiungas tuum, Quam longum spatium amandi amicam tibi dedi! Sumtus quos fecisti in eam quam animo aequo tuli! Egi atque oravi tecum uxorem ut duceres. Tempus dixi esse; impulsu duxisti meo: Quae tum obsecutus mihi fecisti ut decuerat; Nunc animum rursum ad meretricem induxti tuum: Cui tu obsecutus facis huic adeo iniuriam: Nam in eandem vitam te revolutum denuo Video esse. PAMPHILUS Mene? LACHES Te ipsum. Et facis iniuriam, Quum fingis falsas causas ad discordiam, Ut cum illa vivas, testem hanc quum abs te amoveris; Sensitque adeo uxor; nam ei causa alia quae fuit Quamobrem abs te abiret? PHIDIPPUS Plane hic divinat; nam id est. PAMPHILUS Dabo iusiurandum nihil esse istorum tibi. LACHES Ah, Reduc uxorem: aut quamobrem non opus sit cedo. PAMPHILUS Non est nunc tempus. LACHES Puerum accipias; nam is quidem In culpa non est: post de matre videro. PAMPHILUS Omnibus modis miser sum; nec quid agam scio; Tot me nunc rebus miserum concludit pater. Abibo hinc, praesens quando promoveo parum; Nam puerum iniussu, credo, non tollent meo; Praesertim in ea re quum sit mihi adiutrix socrus. LACHES Fugis? hem, nec quicquam certi respondes mihi? Num tibi videtur esse apud sese? Sine. Puerum, Phidippe, mihi cedo; ego alam. PHIDIPPUS Maxime. Non mirum fecit uxor si hoc aegre tulit. Amarae mulieres sunt: non facile haec ferunt. Propterea haec ira est: nam ipsa narravit mihi. Id ego hoc praesente tibi nolebam dicere, Neque ei credebam primo; nunc vero palam est. Nam omnino abhorrere animum huic video a nuptiis. LACHES Quid ergo agam, Phidippe? quid das consili? PHIDIPPUS Quid agas? Meretricem hanc primum adeundam censeo. Oremus; accusemus; gravius denique Minitemur, si cum illo habuerit rem postea. LACHES Faciam ut mones. Eho, puer, curre ad Bacchidem hanc Vicinam nostram: huc evoca verbis meis; Et te oro porro in hac re adiutor sis mihi. PHIDIPPUS Ah, Iamdudum dixi, idemque nunc dico, Lache; Manere affinitatem hanc inter nos volo, Si ullo modo est ut possit, quod spero fore. Sed visne adesse me una, dum istam convenis? LACHES Immo vero abi: aliquam puero nutricem para. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable