LOGOI

Passage

Terence, Hecyra 5.2

lat terence phi005 perseus lat2

(PHIDIPPUS. LACHES. BACCHIS.) PHIDIPPUS Nihil apud me tibi Defieri patiar quin quod opus sit benigne praebeatur. Sed quum tu satura atque ebria eris, puer ut satur sit facito. LACHES Noster socer, video, venit: puero nutricem adduxit. Phidippe, Bacchis deierat persancte. PHIDIPPUS Haecine ea est? LACHES Haec est. PHIDIPPUS Nec pol istae metuunt Deos; neque has respicere Deos opinor. BACCHIS Ancillas dedo: quolibet cruciatu per me exquire. Haec res hic agitur: Pamphilo me facere ut redeat uxor Oportet; quod si perficio, non poenitet me famae, Solam fecisse id quod aliae meretrices facere fugitant. LACHES Phidippe, nostras mulieres suspectas fuisse falso Nobis in re ipsa invenimus: porro hanc nunc experiamur: Nam si compererit crimini tua se uxor credidisse, Missam iram faciet: sin autem est ob eam rem iratus gnatus, Quod peperit uxor clam, id leve est; cito ab eo haec ira abscedet. Profecto in hac re nihil mali est quod sit discidio dignum. PHIDIPPUS Velim quidem hercle. LACHES Exquire: adest: quod satis sit faciet ipsa. PHIDIPPUS Quid mihi istaec narras? an quia non tute ipse dudum audisti De hac re animus meus ut sit, Laches? illis modo explete animum. LACHES Quaeso edepol, Bacchis, mihi quod es pollicita tute ut serves. BACCHIS Ob eam rem vis ergo intro eam? LACHES I atque exple animum iis, ut credant. BACCHIS Eo; etsi scio pol iis fore meum conspectum invisum hodie; Nam nupta meretrici hostis est, a viro ubi segregate est. LACHES At haec amicae erunt, ubi quamobrem adveneris resciscent. PHIDIPPUS At easdem amicas fore tibi promitto, rem ubi cognoverint. Nam illas errore et te simul suspicione exsolves. BACCHIS Perii: pudet Philumenae. Sequimini me huc intro ambae. LACHES Quid est quod mihi malim quam quod huic intelligo evenire, Ut gratiam neat sine suo dispendio, et mihi prosit? Nam si est ut haec nunc Pamphilum vere ab se segregarit, Scit sibi nobilitatem ex eo et rem natam et gloriam esse, Referetque gratiam ei, unaque nos sibi opera amicos iunget.

Provenance