LOGOI

Passage

Terence, Hecyra 5.4

lat terence phi005 perseus lat2

(PAMIPHILUS. PARMENO. BACCHIS.) PAMPHILUS Vide, mi Parmeno, etiam sodes ut mihi haec certa et clara attuleris, Ne me in breve coniicias tempus gaudio hoc falso frui. PARMENO Visum est. PAMPHILUS Certen? PARMENO Certe. PAMPHILUS Deus sum, si hoc ita est. PARMENO Verum reperies. PAMPHILUS Manedum sodes: timeo ne aliud credam, atque aliud nunties. PARMENO Maneo. PAMPHILUS Sic te dixisse opinor, invenisse Myrrhinam Bacchidem annulum suum habere. PARMENO Factum. PAMPHILUS Eum quem olim ei dedi; Eaque hoc te mihi nuntiare iussit: itane est factum? PARMENO Ita, inquam. PAMPHILUS Quis me est fortunatior, venustatisque adeo plenior? Egone te pro hoc nuntio quid donem? Quid? quid? Nescio. PARMENO At ego scio. PAMPHILUS Quid? PARMENO Nihil enim. Nam neque in nuntio neque in me ipso tibi boni quid sit scio. PAMPHILUS Egon, qui ab Orco mortuum me reducem in lucem feceris, Sinam sine munere a me abire? Ah, nimium me ingratum putas. Sed Bacchidem eccam video stare ante ostium. Me exspectat, credo: adibo. BACCHIS Salve, Pamphile. PAMPHILUS O Bacchis, O mea Bacchis, servatrix mea. BACCHIS Bene factum, et volup est. PAMPHILUS Factis ut credam facis; Antiquamque adeo tuam venustatem obtines, Ut voluptati obitus, sermo, adventus tuus, quocunque adveneris, Semper siet. BACCHIS Ac tu ecastor morem antiquum atque ingenium obtines, Ut unus omnium homo te vivat nusquam quisquam blandior. PAMPHILUS Ha! ha! hae! tun mihi istuc? BACCHIS Recte amasti, Pamphile, uxorem tuam; Nam nunquam ante hunc diem meis oculis eam, quod nossem, videram. Perliberalis visa est. PAMPHILUS Dic verum. BACCHIS Ita me Di ament, Pamphile. PAMPHILUS Dic mihi, harum rerum numquid dixti iam patri? BACCHIS Nihil. PAMPHILUS Neque opus est Adeo muttito: placet non fieri hoc itidem ut in comoediis, Omnia omnes ubi resciscunt: hic quos par fuerat resciscere Sciunt; quos non autem aequum est scire neque resciscent neque scient. BACCHIS Immo etiam hoc qui occultari facilius credas dabo. Myrrhina ita Phidippo dixit, iuriiurando meo Se fidem habuisse, et propterea te sibi purgatum. PAMPHILUS Optime est; Speroque hanc rem esse eventuram nobis ex sententia. PARMENO Here, licetne scire ex te hodie quid sit quod feci boni; Aut quid istuc est quod vos agitis? PAMPHILUS Non licet. PARMENO Tamen suspicor. Egone hunc ab Orco mortuum? quo pacto? PAMPHILUS Nescis, Parmeno, Quantum hodie profueris mihi, et me ex quanta aerumna extraxeris. PARMENO Immo vero scio; neque hoc imprudens feci. PAMPHILUS Ego istuc satis scio. BACCHIS An temere quicquam Parmenonem praetereat quod facto usus sit? PAMPHILUS Sequere me intro, Parmeno. PARMENO Sequor. Equidem plus hodie boni Feci imprudens quam sciens ante hunc diem unquam. Ω Plaudite.

Provenance