LOGOI

Passage

Terence, Adelphi 2.1

lat terence phi006 perseus lat2

(SANNIO. AESCHINUS. PARMENO.) SANNIO Obsecro, populares, ferte misero atque innocenti auxilium: Subvenite inopi. AESCHINUS Otiose nunc iam ilico hic consiste. Quid respectas? nihil pericli est: nunquam dum ego adero hic te tanget. SANNIO Ego istam invitis omnibus— AESCHINUS Quamquam est scelestus non committet hodie unquam iterum ut vapulet. SANNIO Aeschine audi: ne te ignarum fuisse dicas meorum morum; Leno ego sum. AESCHINUS Scio. SANNIO At ita ut usquam fuit fide quisquam optima. Tu quod te posterius purges hanc iniuriam mihi nolle Factam esse huius non faciam: crede hoc; ego meum ius persequar; Neque tu verbis solves unquam quod mihi re male feceris. Novi ego vestra haec: Nollem factum; iusiurandum dabitur te esse Indignum iniuria hac; indignis quum egomet sim acceptus modis. AESCHINUS Abi prae strenue ac fores aperi. SANNIO Ceterum hoc nihil facis. AESCHINUS I intro iam nunc. SANNIO At enim non sinam. AESCHINUS Accede illuc Parmeno; Nimium istoc abisti: hic propter hunc adsiste. Hem, sic volo. Cave nunc iam oculos a meis oculis quoquam demoveas tuos: Ne mora sit si innuerim quin pugnus continuo in mala haereat. SANNIO Istuc volo ergo ipsum experiri. AESCHINUS Hem, serva: omitte mulierem. SANNIO O facinus indignum! AESCHINUS Geminabit nisi caves. SANNIO Hei misero mihi! AESCHINUS Non innueram: verum in istam partem potius peccato tamen. I nunc iam. SANNIO Quid hoc rei est! regnumne Aeschine hic tu possides? AESCHINUS Si possiderem ornatus esses ex tuis virtutibus. SANNIO Quid tibi rei mecum est? AESCHINUS Nihil. SANNIO Quid? nostin qui sim? AESCHINUS Non desidero. SANNIO Tetigin tui quicquam? AESCHINUS Si attigisses ferres infortunium. SANNIO Qui tibi magis licet meam habere pro qua ego argentum dedi? Responde. AESCHINUS Ante aedes non fecisse erit melius hic convicium; Nam si molestus pergis esse iam intro abripiere atque ibi Usque ad necem operiere loris. SANNIO Loris liber? AESCHINUS Sic erit. SANNIO O hominem impurum! hicine libertatem aiunt aequam esse omnibus? AESCHINUS Si satis iam debacchatus es leno audi si vis nunc iam. SANNIO Egon debacchatus sum autem, an tu in me? AESCHINUS Mitte ista, atque ad rem redi. SANNIO Quam rem? quo redeam? AESCHINUS Iamne me vis dicere id quod ad te attinet? SANNIO Cupio; aequi modo aliquid. AESCHINUS Vah! leno iniqua me non vult loqui. SANNIO Leno sum, fateor, pernicies communis adolescentium; Periurus, pestis; tamen tibi a me nulla orta est iniuria. AESCHINUS Nam hercle etiam hoc restat. SANNIO Illuc quaeso redi quo coepisti, Aeschine. AESCHINUS Minis viginti tu illam emisti; quae res tibi vertat male. Argenti tantum dabitur. SANNIO Quid si ego tibi illam nolo vendere, Coges me? AESCHINUS Minime. SANNIO Namque id metui. AESCHINUS Neque vendendam censeo, Quae libera est; nam ego liberali illam assero causa manu. Nunc vide utrum vis; argentum accipere, an causam meditari tari tuam? Delibera hoc dum ego redeo leno. SANNIO Pro supreme Iupiter! Minime miror qui insanire occipiunt ex iniuria. Domo me eripuit; verberavit; me invito abduxit meam: Homini misero plus quingentos colaphos infregit mihi. Ob malefacta haec tantidem emtam postulat sibi tradier. Verum enim, quando bene promeruit, fiat: suum ius postulat. Age iam cupio, si modo argentum reddat. Sed ego hoc hariolor; Ubi me dixero dare tanti, testes faciet ilico Vendidisse me: de argento somnium: mox; Cras redi. Id quoque possum ferre si modo reddat; quanquam iniurium est. Verum cogito id quod res est: quando eum quaestum occeperis, Accipienda et mussitanda iniuria adolescentium est. Sed nemo dabit: frustra has egomet mecum rationes puto.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable