LOGOI

Passage

Terence, Adelphi 2.2

lat terence phi006 perseus lat2

(SYRUS. SANNIO.) SYRUS Tace, egomet conveniam iam ipsum: cupide accipiat faxo; atque etiam Bene dicat secum esse actum. Quid istuc, Sannio, est quod te audio Nescio quid concertasse cum hero? SANNIO Nunquam vidi iniquius Certationem comparatam quam haec hodie inter nos fuit: Ego vapulando, ille verberando, usque ambo defessi sumus. SYRUS Tua culpa. SANNIO Quid agerem? SYRUS Adolescenti morem gestum oportuit. SANNIO Qui potui melius qui hodie usque os praebui? SYRUS Age, scis quid loquar? Pecuniam in loco negligere maximum interdum est lucrum. SANNIO Hui! SYRUS Metuisti; si nunc de tuo iure concessisses paululum, atque Adolescenti esses morigeratus, hominum homo stultissime, Ne non tibi istuc foeneraret? SANNIO Ego spem pretio non emo. SYRUS Nunquam rem facies: abi: nescis inescare homines, Sannio. SANNIO Credo istuc melius esse: verum ego nunquam adeo astutus fui Quin quicquid possem mallem auferre potius in praesentia. SYRUS Age; novi tuum animum; quasi iam usquam tibi sint viginti minae, Dum huic obsequare. Praeterea autem te aiunt proficisci Cyprum. SANNIO Hem! SYRUS Coëmisse hinc quae illuc veheres multa; navem conductam; hoc, scio, Animus tibi pendet. Ubi illinc, spero, redieris tamen hoc ages. SANNIO Nusquam pedem. Perii hercle; hac illi spe hoc inceperunt. SYRUS Timet: Inieci scrupulum homini. SANNIO O scelera! illud vide Ut in ipso articulo oppressit. Emtae mulieres Complures; et item hine alia quae porto Cyprum. Nisi eo ad mercatum venio, damnum maximum est. Nunc si hoc omitto actum agam; ubi illinc rediero Nihil est; refrixerit res. Nunc demum venis? Cur passus? ubi eras? Ut sit satius perdere Quam aut hic nunc manere tam diu, aut tum persequi. SYRUS Iamne enumerasti id quod ad te rediturum putes? SANNIO Hocine illo dignum est? hocine incipere Aeschinum? Per oppressionem ut hanc mihi eripere postulet? SYRUS Labascit. Unum hoc habeo: vide si satis placet: Potius quam venias in periculum, Sannio, Servesne an perdas totum, dividuum face: Minas decem conradet alicunde. SANNIO Hei mihi, Etiam de sorte nunc venio in dubium miser? Pudet nihil: omnes dentes labefecit mihi: Praeterea colaphis tuber est totum caput. Etiam insuper defrudat? nusquam abeo. SYRUS Ut lubet. Numquid vis quin abeam? SANNIO Immo hercle hoc quaeso, Syre; Ut ut haec sunt acta, potius quam lites sequar, Meum mihi reddatur; saltem quanti emta est, Syre. Scio te non usum antehac amicitia mea: Memorem me dices esse et gratum. SYRUS Sedulo Faciam: sed Ctesiphonem video: laetus est De amica. SANNIO Quid quod te oro? SYRUS Paulisper mane.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable