LOGOI

Passage

Terence, Adelphi 2.3

lat terence phi006 perseus lat2

(CTESIPHO. SYRUS.) CTESIPHO Abs quivis homine, cum est opus, beneficium accipere gaudeas: Verum enimvero id demum iuvat, si, quem aequum est facere, is bene facit. O frater frater, quid ego nunc te laudem? Satis certo scio; Nunquam ita magnifice quicquam dicam id virtus quin superet tua. Itaque unam hanc rem me habere praeter alios praecipuam arbitror, Fratrem homini nemini esse primarum artium magis principem. SYRUS O Ctesipho. CTESIPHO O Syre, Aeschinus ubi est? SYRUS Ellum, te exspectat domi. CTESIPHO Hem. SYRUS Quid est? CTESIPHO Quid sit? illius opera, Syre, nunc vivo: festivum caput, Qui omnia sibi post putavit esse prae meo commodo; Maledicta, famam, meum amorem, et peccatum in se transtulit: Nihil pote supra. Quidnam foris crepuit? SYRUS Mane, mane: ipse exit foras.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable