LOGOI

Passage

Terence, Adelphi 3.1

lat terence phi006 perseus lat2

(SOSTRATA. CANTHARA.) SOSTRATA Obsecro, mea nutrix, quid nunc fiet? CANTHARA Quid fiat rogas? Recte edepol spero. SOSTRATA Modo dolores, mea tu, occipiunt primulum. CANTHARA Iam nunc times, quasi nunquam affueris, nunquam tute pepereris. SOSTRATA Miseram me, neminem habeo; solae sumus: Geta autem hic non adest; Nec quem ad obstetricem mittam; nec qui arcessat Aeschinum. CANTHARA Pol is quidem iam hic aderit; nam nunquam unum intermittit diem Quin semper veniat. SOSTRATA Solus mearum miseriarum est remedium. CANTHARA E re nata melius fieri haud potuit quam factum est hera; Quando vitium oblatum est; quod ad illum attinet potissimum Talem, tali genere atque animo, natum ex tanta familia. SOSTRATA Ita pol est ut dicis: salvus nobis Deos quaeso ut siet.

Provenance