LOGOI

Passage

Terence, Adelphi 3.2

lat terence phi006 perseus lat2

(GETA. SOSTRATA. CANTHARA.) GETA Nunc illud est quod si omnes omnia sua consilia conferant, Atque huic malo salutem quaerant, auxili nihil afferant, Quod mihique heraeque filiaeque herili est. Vae misero mihi! Tot res repente circumvallant, unde emergi non potest, Vis, egestas, iniustitia, solitudo, infamia. Hocine saeclum? O scelera, O genera sacrilega, O hominem impium! SOSTRATA Me miseram! quidnam est quod sic video timidum et properantem Getam? GETA Quem neque fides neque iusiurandum neque illum misericordia Repressit neque reflexit, neque quod partus instabat prope, Cui miserae indigne per vim vitium obtulerat. SOSTRATA Non intelligo Satis quae loquatur. CANTHARA Propius obsecro accedamus, Sostrata. GETA Ah, Me miserum! vix sum compos animi; ita ardeo iracundia. Nihil est quod malim quam illam totam familiam mihi dari obviam, Ut ego iram hanc in eos evomam omnem dum aegritudo haec est recens: Satis mihi id habeam supplici, dum illos ulciscar modo. Seni animam primum extinguerem ipsi qui illud produxit scelus. Tum autem Syrum impulsorem, vah, quibus illum lacerarem modis! Sublimem medium arriperem, et capite pronum in terram statuerem, Ut cerebro dispergat viam. Adolescenti ipsi eriperem oculos; posthaec praecipitem darem; Caeteros ruerem, agerem, raperem, tunderem, et prosternerem. Sed cesso heram hoc malo impertiri propere? SOSTRATA Revocemus. Geta. GETA Hem, quisquis es, sine me. SOSTRATA Ego sum Sostrata. GETA Ubi ea est? te ipsam quaerito, Te expecto: oppido opportune te obtulisti mihi obviam, Hera. SOSTRATA Quid est? quid trepidas? GETA Hei mihi! SOSTRATA Quid festinas, mi Geta? Animam recipe. GETA Prorsus— SOSTRATA Quid istuc prorsus ergo est. GETA Periimus: Actum est. SOSTRATA Eloquere ergo, obsecro te, quid sit. GETA Iam— SOSTRATA Quid iam, Geta? GETA Aeschinus— SOSTRATA Quid is ergo? GETA alienus est ab nostra familia. SOSTRATA Hem, Perii: quare? GETA Amare occepit aliam. SOSTRATA Vae miserae mihi! GETA Neque id occulte fert: ab lenone ipsus eripuit palam. SOSTRATA Satin hoc certum est? GETA Certum: hisce oculis egomet vidi, Sostrata. SOSTRATA Ah, Me miseram! quid credas iam? aut cui credas? Nostrumne Aeschinum; Nostram vitam omnium, in quo nostrae spes omnesque opes sitae Erant; qui sine hac iurabat se unum nunquam victurum diem; Qui se in sui gremio positurum puerum dicebat patris; Ita obsecraturum ut liceret sibi hanc uxorem ducere? GETA Hera, lacrimas mitte, ac potius quod ad hanc rem opus est porro consule; Patiamurne, an narremus cuipiam? CANTHARA Au, mi homo, sanusne es? An hoc proferendum tibi videtur usquam esse? GETA Mihi quidem non placet. Iam primum illum alieno animo a nobis esse res ipsa indicat. Nunc si hoc palam proferimus ille infitias ibit, sat scio. Tua fama et gnatae vita in dubium veniet. Tum si maxime Fateatur, quum amet aliam, non est utile hanc illi dari: Quapropter quoquo pacto tacito est opus. SOSTRATA Ah, minime gentium: Non faciam. GETA Quid ages? SOSTRATA Proferam. GETA Hem, mea Sostrata, vide quam rem agas. SOSTRATA Peiore res loco non potest esse quam in quo nunc sita est. Primum indotata est: tum praeterea quae secunda ei dos erat Periit: pro virgine dari nuptum non potest. Hoc reliquum est: Si infitias ibit, testis mecum est annulus quem amiserat. Postremo, quando ego conscia mihi sum a me culpam esse hanc procul, Neque pretium neque rem ullam intercessisse illa aut me indignam, Geta, Experiar. GETA Quid ista? accedo, ut melius dicas. SOSTRATA Tu, quantum potes, Abi, atque Hegioni cognato huius rem omnem narrato ordine; Nam is nostro Simulo fuit summus, et nos coluit maxime. GETA Nam hercle alius nemo respicit nos. SOSTRATA Propera tu, mea Canthara, Curre: obstetricem arcesse, ut cum opus sit ne in mora nobis siet.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable