Passage
Terence, Adelphi 4.3
lat terence phi006 perseus lat2
(MICIO. HEGIO.) MICIO Ego in hac re nihil reperio quamobrem lauder tantopere, Hegio: Meum officium facio; quod peccatum a nobis ortum est corrigo: Nisi si me in illo credidisti esse hominum numero qui ita putant, Sibi fieri iniuriam ultro si quam fecere ipsi expostules, Et ultro accusant: id quia non est a me factum agis gratias? HEGIO Ah, minime: nunquam te aliter atque es in animum induxi meum. Sed quaeso ut una mecum ad matrem virginis eas, Micio, Atque istaec eadem quae mihi dixti tute dicas mulieri; Suspicionem hanc propter fratrem eius esse et illam psaltriam. MICIO Si ita aequum censes, aut si ita opus est facto, camus. HEGIO Bene facis; Nam et illi animum iam relevabis, quae dolore ac miseria Tabescit; et tuo officio fueris functus: sed si aliter putas, Egomet narrabo quae mihi dixti. MICIO Immo ego ibo. HEGIO Bene facis. Omnes quibus res sunt minus secundae magis sunt nescio quomodo Suspiciosi; ad contumeliam omnia accipiunt magis; Propter suam impotentiam se semper credunt negligi; Quapropter te ipsum purgare ipsis coram placabilius est. MICIO Et recte et verum dicis. HEGIO Sequere me ergo hac intro. MICIO Maxime. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable