Passage
Terence, Adelphi 4.5
lat terence phi006 perseus lat2
(MICIO. AESCHINUS.) MICIO Ita uti dixi, Sostrata, Facite: ego Aeschinum conveniam, ut quomodo acta haec sint sciat. Sed quis ostium hoc pultavit? AESCHINUS Pater hercle est: perii. MICIO Aeschine. AESCHINUS Quid huic hic negoti est? MICIO Tune has pepulisti fores? Tacet. Cur non ludo hunc aliquantisper? Melius est, Quandoquidem hoc nunquam mihi ipse voluit credere. Nihil mihi respondes? AESCHINUS Non equidem istas quod sciam. MICIO Ita? nam mirabar quid hic negoti esset tibi. Erubuit: salva res est. AESCHINUS Dic sodes, pater, Tibi vero quid istic est rei? MICIO Nihil mihi quidem: Amicus quidam me a foro abduxit modo Huc advocatum sibi. AESCHINUS Quid? MICIO Ego dicam tibi: Habitant hic quaedam mulieres pauperculae, Ut opinor; has non nosse te et certo scio; Neque enim diu huc commigrarunt. AESCHINUS Quid tum postea? MICIO Virgo est cum matre. AESCHINUS Perge. MICIO Haec virgo orba est patre: Hic meus amicus illi genere est proximus: Huic leges cogunt nubere hanc. AESCHINUS Perii. MICIO Quid est? AESCHINUS Nihil: recte: perge. MICIO Is venit ut secum avehat; Nam habitat Mileti. AESCHINUS Hem, virginem ut secum avehat? MICIO Sic est. AESCHINUS Miletum usque obsecro? MICIO Ita. AESCHINUS Animo male est. Quid ipsae? quid aiunt? MICIO Quid illas censes? nihil enim. Commenta mater est esse ex alio viro Nescio quo puerum natum; neque eum nominat; Priorem esse illum; non oportere huic dari. AESCHINUS Eho, nonne haec iusta tibi videntur postea? MICIO Non. AESCHINUS Obsecro, non? an illam hinc abducet, pater? MICIO Quid illam ni abducat? AESCHINUS Factum a vobis duriter Immisericorditerque; atque etiam, si est, pater, Dicendum magis aperte, illiberaliter. MICIO Quamobrem? AESCHINUS Rogas me? quid illi tandem creditis Fore animi misero quicum illa consuevit prius, Qui infelix haud scio an illam misere nunc amat, Quum hanc sibi videbit praesens praesenti eripi, Abduci ab oculis? Facinus indignum, pater. MICIO Qua ratione istuc? quis despondit? quis dedit? Cui, quando nupsit? auctor his rebus quis est? Cur duxit alienam? AESCHINUS An sedere oportuit Domi virginem tam grandem, dum cognatus hinc Illinc veniret exspectantem? Haec, mi pater, Te dicere aequum fuit, et id defendere. MICIO Ridiculum: adversumne illum causam dicerem Cui veneram advocatus? sed, quid ista, Aeschine, Nostra? aut quid nobis cum illis? abeamus. Quid est? Quid lacrimas? AESCHINUS Pater obsecro ausculta. MICIO Aeschine, audivi omnia Et scio; nam te amo; quo magis quae agis curae sunt mihi. AESCHINUS Ita velim me promerentem ames dum vivas mi pater, Ut me hoc delictum admisisse in me id mihi vehementer dolet, Et me tui pudet. MICIO Credo hercle; nam ingenium novi tuum Liberale: sed vereor ne indiligens nimium sies. In qua civitate tandem te arbitrare vivere? Virginem vitiasti quam te ius non fuerat tangere. Iam id peccatum primum magnum; magnum, at humanum tamen. Fecere alii saepe item boni: at postquam id evenit, cedo Numquid circumspexti? aut numquid tute prospexti tibi, Quid fieret, qua fieret? si te ipsum mihi puduit dicere, Qua resciscerem? Haec dum dubitas menses abierunt decem. Prodidisti et te, et illam miseram, et gnatum, quod quidem in te fuit. Quid? credebas dormienti haec tibi confecturos Deos, Et illam sine tua opera in cubiculum iri deductum domum? Nolim ceterarum rerum te socordem eodem modo. Bono animo es: duces uxorem hanc. AESCHINUS Hem. MICIO Bono animo es, inquam. AESCHINUS Pater, Obsecro, non ludis tu nunc me? MICIO Ego te? quamobrem? AESCHINUS Nescio; Nisi quia tam misere hoc esse cupio verum eo vereor magis. MICIO Abi domum, ac Deos comprecare ut uxorem arcessas: abi. AESCHINUS Quid? iam uxorem? MICIO Iam. AESCHINUS Iam? MICIO Iam, quantum potest. AESCHINUS Di me, pater, Omnes oderint ni magis te quam oculos nunc amo meos. MICIO Quid? quam illam? AESCHINUS Aeque. MICIO Perbenigne. AESCHINUS Quid? ille ubi est Milesius? MICIO Abiit; periit; navem adscendit. Sed cur cessas? AESCHINUS Abi pater: Tu potius Deos comprecare; nam tibi eos certo scio, Quo vir melior multo es quam ego, obtemperaturos magis. MICIO Ego eo intro ut quae opus sunt parentur: tu fac ut dixi, si sapis. AESCHINUS Quid hoc est negoti! Hoc est patrem esse? aut hoc est filium esse? Si frater aut sodalis esset, qui magis morem gereret? Hic non amandus? hicine non gestandus in sinu est? hem! Itaque adeo magnam mili iniecit sua commoditate curam Ne forte imprudens faciam quod nolit: sciens cavebo. Sed cesso ire intro ne morae meis nuptiis egomet siem? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable