LOGOI

Passage

Terence, Adelphi 4.7

lat terence phi006 perseus lat2

(MICIO. DEMEA.) MICIO Ibo, illis dicam nullam esse in nobis moram. DEMEA Sed eccum ipsum: te iamdudum quaero, Micio. MICIO Quidnam? DEMEA Fero alia flagitia ad te ingentia Boni illius adolescentis. MICIO Ecce autem! DEMEA Nova; Capitalia. MICIO Ohe, iam. DEMEA Nescis qui vir sit. MICIO Scio. DEMEA O stulte, tu de psaltria me somnias Agere: hoc peccatum in virginem est civem. MICIO Scio. DEMEA Oho, scis et patere? MICIO Quidni patiar? DEMEA Dic mihi, Non clamas? non insanis? MICIO Non. Malim quidem— DEMEA Puer natus est. MICIO Di bene vertant! DEMEA Virgo nihil habet. MICIO Audivi. DEMEA Et ducenda indotata est? MICIO Scilicet. DEMEA Quid nunc futurum est? MICIO Id enim quod res ipsa fert: Illinc huc transferetur virgo. DEMEA O Iupiter! Istocine pacto oportet? MICIO Quid faciam amplius? DEMEA Quid facias? Si non ipsa re istuc tibi dolet, Simulare certe est hominis. MICIO Quin iam virginem Despondi; res composita est; fiunt nuptiae: Demsi metum omnem: haec magis sunt hominis. DEMEA Caeterum, Placet tibi factum, Micio? MICIO Non, si queam Mutare: nunc, quum non queo, aequo animo fero. Ita vita est hominum quasi quum ludas tesseris: Si illud quod maxime opus est iactu non cadit, Illud quod cecidit forte id arte ut corrigas. DEMEA Corrector! Nempe tua arte viginti minae Pro psaltria periere; quae, quantum potest, Aliquo abiicienda est, si non pretio at gratiis. MICIO Neque est, neque illam sane studeo vendere. DEMEA Quid igitur facies? MICIO Domi erit. DEMEA Pro Divum fidem! Meretrix et materfamilias una in domo? MICIO Cur non? DEMEA Sanum te credis esse? MICIO Equidem arbitror. DEMEA Ita me Di ament, ut video ego tuam ineptiam, Facturum credo ut habeas quicum cantites. MICIO Cur non? DEMEA Et nova nupta eadem haece discet? MICIO Scilicet. DEMEA Tu inter eas restim ductans saltabis. MICIO Probe. DEMEA Probe? MICIO Et tu nobiscum una, si opus sit. DEMEA Hei mihi! Non te haec pudent? MICIO Iam vero omitte, Demea, Tuam istanc iracundiam; atque ita uti decet Hilarum ac libentem fac te gnati in nuptiis. Ego hos conveniam: post huc redeo. DEMEA O Iupiter! Hancine vitam? hoscine mores? hanc dementiam? Uxor sine dote veniet; intus psaltria est: Domus sumtuosa; adolescens luxu perditus; Senex delirans. Ipsa si cupiat Salus Servare prorsus non potest hanc familiam.

Provenance