LOGOI

Passage

Terence, Adelphi 5.1

lat terence phi006 perseus lat2

(SYRUS. DEMEA.) SYRUS Edepol, Syrisce, te curasti molliter, Lauteque munus administrasti tuum. Abi. Sed postquam intus sum omnium rerum satur, Prodeambulare huc libitum est. DEMEA Illud sis vide Exemplum disciplinae. SYRUS Ecce autem hic adest Senex noster. Quid fit? quid tu es tristis? DEMEA Oh scelus. SYRUS Ohe, iam tu verba fundis hic, sapientia? DEMEA Tu si meus esses— SYRUS dis quidem esses, Demea, Ac tuam rem constabilisses. DEMEA exemplum omnibus Curarem ut esses. SYRUS Quamobrem? quid feci? DEMEA Rogas? In ipsa turba, atque in peccato maximo, Quod vix sedatum satis est, potasti scelus, Quasi re bene gesta. SYRUS Sane nollem huc exitum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable