LOGOI

Passage

Terence, Adelphi 5.3

lat terence phi006 perseus lat2

(MICIO. DEMEA.) MICIO Parata a nobis sunt, ut dixi, Sostrata, Ubi vis. Quisnam a me pepulit tam graviter fores? DEMEA Hei mihi, quid faciam? quid agam? quid clamem aut querar? O coelum, O terra, O maria Neptuni! MICIO Em tibi: Rescivit omnem rem; id nunc clamat scilicet: Paratae lites; succurrendum est. DEMEA Eccum adest Communis corruptela nostrum liberum. MICIO Tandem reprime iracundiam, atque ad te redi. DEMEA Repressi, redii: mitto maledicta omnia: Rem ipsam putemus: dictum hoc inter nos fuit, Ex te adeo est ortum, ne tu curares meum, Neve ego tuum? responde. MICIO Factum est; non nego. DEMEA Cur nunc apud te potat? cur recipis meum? Cur emis amicam Micio? Numqui minus Mihi idem ius aequum est esse quod mecum est tibi? Quando ego tuum non euro, ne cura meum. MICIO Non aequum dicis; non; nam vetus verbum hoc quidem est; Communia esse amicorum inter se omnia. DEMEA Facete! nunc demum istaec nata oratio est. MICIO Ausculta paucis, nisi molestum est, Demea. Principio, si id te mordet, sumtum filii Quem faciunt, quaeso facito haec tecum cogites: Tu illos duos olim pro re tollebas tua, Quod satis putabas tua bona ambobus fore, Et me tum uxorem credidisti, scilicet, Ducturum: eandem illam rationem antiquam obtine: Conserva, quaere, parce: fac quam plurimum Illis relinquas: gloriam tu istam obtine. Mea, quae praeter spem evenere, utantur sine. De summa nihil decedet: quod hinc accesserit, Id de lucro putato esse omne. Haec si voles In animo vere cogitare, Demea, Et mihi, et tibi, et illis demseris molestiam. DEMEA Mitto rem: consuetudinem ipsorum. MICIO Mane: Scio: istuc ibam. Multa in homine, Demea, Signa insunt ex quibus coniectura facile fit, Duo quum idem faciunt, saepe ut possis dicere, Hoc licet impune facere huic, illi non licet; Non quod dissimilis res sit, sed quod is qui facit: Quae ego illis inesse video, ut confidam fore Ita ut volumus: video sapere, intelligere, in loco Vereri, inter se amare: scires liberum Ingenium atque animum; quovis illos tu die Reducas. At enim metuas ne ab re sint tamen Omissiores paullo. O noster Demea, Ad omnia alia aetate sapimus rectius: Solum unum hoc vitium senectus affert hominibus; Attentiores sumus ad rem omnes quam sat est: Quod illos sat aetas acuet. DEMEA Ne nimium modo Bonae tuae istae nos rationes, Micio, Et tuus iste animus aequus, subvertant. MICIO Tace: Non fiet: mitte iam istaec: da te hodie mihi: Exporge frontem. DEMEA Scilicet, ita tempus fert; Faciendum est: caeterum rus eras cum filio Cum primo lucu . MICIO Immo de note censeo; Hodie modo hilarum fac te. DEMEA Et istam psaltriam Una illuc mecum hinc abstraham. MICIO Pugnaveris. Eo pacto prorsum illic alligaris filium: Modo facito ut illam serves. DEMEA Ego istuc videro: Atque illi favillae plena, funi, ac pollinis, Coquendo sit faxo, et molendo: praeter haec Meridie ipso faciam ut stipulam colligat: Tam excoctam reddam atque atram quam carbo est. MICIO Placet: Nunc mihi videre sapere; atque equidem filium Tum etiam si nolit cogam ut cum illa una cubet. DEMEA Derides? fortunatus qui istoc animo sies. Ego sentio— MICIO Ah, pergisne? DEMEA Iam iam desino. MICIO I ergo intro, et cui rei est ei rei hunc sumamus diem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable